[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/
Vide etiam paginam discretivam: Mercurius.

In religione Romana, Mercurius (-i, m.) fuit deus mercaturae lucrique commerciique, Maiae et Iovis filius. Nuntius deorum, praesertim Iovis, erat. Mercurius mendaces furesque quoque servat. Nomen ei est cognatum verbo Latino merce. Etruscis Mercurius fuit Turms, et plurima propriorum et fabularum a deo simile Graeco, Herma, accomodata sunt. Animos in Orcum duxit.

Statuae Mercurii, dei Romani commercii, a saeculum 17 auctore Arto Quellino.

Nomina e Mercurio in multitudinis disciplinarum orta sunt, exempli gratia, planetae Mercurii, elementique hydrargyri vel argenti arquei element.

Mercurius non in numero fuit numinum aut deum indigetum antiquae religionis Romanae. Immo, priores Deos Lucrii absorbuit dum religio Romana, incipiens circa saeculum 3 a.C.n., se cum religione Graeca inter tempus Rerum Publicam Romanorum coniunxit. Ab initio Mercurius propria eadem atque Herma naturaliter habuit, gerens calceos pennatos petasumque pennatum et portans caduceum, scipio praeconis involutus a duobus anguibus qui fuerunt Apollinis donum Hermae. Solebat cum gallo, praecone diei novi, arieteque aut capro, signo fertilitatis, testudineque, ratione inventionis lyrae a Mercurio testa testudinis, apparere.

Similis Hermae, erat etiam nuntius deum et deus mercati, praecipue mercati frumenti. Mercurius etiam deus copiae et boni commercii, praesertim in Gallia, esse habitus est. Erat et, similis Hermae, Romanorum psychopompus, ducens animos mortuos nuper ad inferos. Quoque Publius Ovidius Naso Mercurium Morphei somnia e valle Somni ad homines dormientes auferre scripsit.[1]

Mercurii templum in Circo Maximo, inter Aventinum et Palatinum montes, anno 495 a.C.n. aedificatum est. Deum celerem mercaturae itinerumque venerari in hoc loco decuit cum et medium magnum commercium et spatium esset. Cum inter arcem plebeiam in Aventino et centrum patricium in Palatino steterit, etiam parties Mercurii intercessor esse expressit.

Quod Mercurius non in numero erat deum antiquorum permanentium de Regno Romano, non ei flamen tributus est, at diem festum magnum, Mercuraliam, 15 Maii habuit. Per Mercuraliam, mercatores aquam e Mercurii puteo sancto prope Portam Capenam capitibus inspergebant.

Syncretismus

recensere

Syncretismus, coniunctio deum, ratio frequens in religione Romana erat. Cum deos nationum Celticarum Germanicarumque descripserint, Romani eos esse indigenae species vel formae deum eorum interpretati sunt. Mercurius praesertim gratissimus inter gentes quas Imperium Romanum superavit factus esse relatus est; Gaius Iulius Caesar Mercurium esse deum gratissimum in Britanniae et Galliae scripsit, habitum auctorem omnium artium esse. Hoc sane est quia in syncretismo Romano, Mercurius cum deo Celtico Lugo aequatus est, et in hac forma fere a dea Celtica Rosmerta comitatus est. Quamquam Lugus principio deus lucis aut solis fuerit (sed hoc in dubium vocatum est), similis Apollini Romano, pondus eius ut deus mercaturae commerciique eum comparabiliorem Mercurio fecit, et Apollo loco huius cum deo Celtico Beleno aequatus est.[1]

Mercurius etiam cum deo Germanico Wotan valide aequatur; saeculum 1, scriptor Romanus Cornelius Tacitus duo esse idem agnovit, et Mercurium esse deum principem gentium Germanicarum descripsit.

In regionibus Celticis, Mercurius nonnumquam tria capita aut tres facies habere depinctus est, et in Atuatucae Tungrorum, Belgiae, sigillum Mercurii cum tribus phallis inventum est, additi duo alius exserta e capite et alius loco nasi; hoc fortasse erat quod numerus tres esse magicus habitus est, efficiens ut tales statuae fiant felicitatis et fertilitatis signa. Romani etiam statuas parvas Mercurii late usi sunt, sane colligentes a fama antiqua Graeca hermarum indicum.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  1. 1.0 1.1 Littleton, C. Scott (Ed.) (2002). Mythology: The Illustrated Anthology of World Myth and Storytelling (pp. 195, 251, 253, 258, 292). London: Duncan Baird Publishers. ISBN 1-904292-01-1.