[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Lingua Latina ecclesiastica

lingua
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Lingua Latina ecclesiastica est lingua Latina in Ecclesia Catholica Romana adhibita. In se, a lingua Latina ab aliis exercita non differt, eadem utens grammatica, vocabulario, et ceteris, sed nota fert contextus sui. Ecclesia utitur lingua Latina iam a saeculo fere tertio usque ad tempora hodierna, et ergo videtur mutationes ferre per cursus saeculorum. Latina tamen lingua, sive ecclesiastica, sive saecularis, exstat exempla continuitatis et stabilitatis. Latina Ecclesiastica late loquitur? pronuntiatione ecclesiastica, quae a pronuntiatione academica differt.

Biblia in lingua vulgata.

Ortus Latinitatis ecclesiasticae

recensere

Novum Testamentum Graece scriptum est, et Graecam et Hebraicam linguas locuta est ecclesia primitiva per primum saeculum. Nonnulli tamen homines, Tertullianus; exempli gratia, aetatis classici Graecam non intellexerunt linguam, et ergo, iam a saeculo secundo, primo in Africa Septentrionali, coeperunt latinam adhibere linguam in orationibus et colloquiis suis. Stylus huius Latinitatis portebat signum Latinae Provincialis Africanae, sed magis usus Graeci et Hebraici qui eum antecedebat in orationibus Christianis. Illo tempore, Biblia Sacra vertebantur in "veterem Latinam" versionem, qui portabant multa formarum Hebraicarum exempla; exempli gratia, "Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercitum."

Latinitas ecclesiastica classica

recensere

Christiana fide religione imperii facta, Latinitas Ecclesiastica locum assumpsit inter praecipuos eventus culturae Imperii Romani. Non tamen formas singulares abandonavit, cum expressiones haec formabant "registrum" singularem pro oratione et discursis sacris. Ergo, sonus huius Latinitatis, qui antequam forsitan imperfectum vocasset, ferebat sensum orationis et vitae Christianae. Caute distinguebatur a Latina religiosa pagana, utens, exempli gratia precibus in loco orationum, altare in loco arae, et aliis. Latina tamen Ecclesiastica huius aetatis nullum carebat a Latina classica optima, et auctores sicut Leo Magnus, Aurelius Augustinus, Ambrosius, et alii Latinam vere pulcram scripserunt. Renovavit illo tempore Sanctus Hieronymus translationem sacrarum scripturarum, scilicet Biblia Vulgata, servans tamen stricte conformitatem cum formis Hebraicis et Graecis, et cum vetere latina versione.

Latinitas ecclesiae mediaevalis

recensere

Tempore medii aetatis, per orbem occidentalem, lingua Latina mutebatur in linguas hodiernas Romanicas, et ergo nonnulli textus illius aetatis portant signum istius progressus. Perplures tamen auctores utebantur lingua Latina secundum regulas classicas, adhibentes stylum sui generis. Latina mediaevalis etiam repraesentat aetatem quae non confisa est in rhetoricam sicut antiqui, sed magis in logicam directam scholasticorum. Ergo Latina ecclesiastica mediaevalis, exempli gratia Sancti Thomae Aquinatis vel Isadori vel Sancti Bonaventuri, usa est constructionibus brevibus et claris, sine decorationibus oratoriis. Latinitas huius aetatis notatur per usus amplius praepositionum, exempli gratia in illo tempore loco illo tempore, et mutationes sensuum aliorum verborum; exempli gratia iuxta Petrum Lombardum loco secundum Petrum Lombardum.

Latinitas ecclesiastica post medium aevum

recensere

Saeculo decimo quinto, multi homines desiderabant invenire et studere res antiquorum, in artibus, architectura, et cultura, et ut ita facerent, opportuit linguas Latinam, Graecam, et hebraicam scire. Ergo magni momentis fuit scire et adhibere latinam classicam, et Latinitas Ecclesiastica huius aetatis utitur terminis et constructionibus ornatis, saepe cum referentiis classicis. Si legitur Aeneas Silvius Picolomini (Pius II) vel Desiderius Erasmus, videtur Latinitas nimis elevata. Etiam eo tempore vocabularium classicum adhibetur, e.g. templum loco ecclesiae vel divus loco sanctus.

Latinitas ecclesiastica moderna

recensere

Ultimis in saeculis, lingua Latina evanuit a disputationibus academicis et diplomaticis, sed adhuc in ecclesia exercetur. Lingua erat praeceptionis theologicae usque secundum medium saeculi vigesimi, et etiam lingua liturgiae, symbolum dans unitatis ecclesiae, quae una lingua orabat. Annis tamen 1960, linguae vernaculae in liturgiam et praeceptionem introductae sunt melius intelligendi causa. Latina adhuc est lingua prima liturgiae, et lingua decretorum ecclesiae. Cum lingua non sit res usus quotidiani, saepe accipit formas elevatas. Videtur in Latinitate Ioannis Pauli II vel Benedicti XVI.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Collins, John F. A Primer of Ecclesiastical Latin. Vasingtoniae: Catholic University of America Press, 1985.
  • Dégert, Antoine. "Ecclesiastical Latin". The Catholic Encyclopedia. Vol. 9. Novi Eboraci: Robert Appleton Company, 1910.
  • Stelten, Leo F. Dictionary of Ecclesiastical Latin. Peabody, MA: Hendrickson, 1995.