Les Fleurs du mal
(Redirectum de Les fleurs du mal)
Les Fleurs du mal ('Flores mali') est opus poëticum a Carolo Baudelaire anno 1857 divulgatum, Theophilo Gautier dedicatum, magni aestimationis in motibus aestheticis Symbolismi et Modernismi habitum. His in carminibus mores in malum decidentes? et eroticismus tractantur. Liber propter morum improbitatem, quam vocant, a iudicibus Secundi Imperii condemnatus est.
Forma libri
recensere- I. Melancholia et exemplar? (Spleen et idéal) quod etiam carmen Latinum "Franciscae meae laudes" includet.
- II. Spectaculum? Lutetianae (Tableaux parisiens)
- III. Vinum (Le vin)
- IV. Flores Mali (Fleurs du mal)
- V. Seditio (Revolte) (carmen Lesbos de Sappho et Vampyrus sanguis includit)
- VI Mors (La mort)
Franciscae meae laudes
recensere(Solum carmen Latinum in libro est.)
- Novis te cantabo chordis,
- O novelletum ludis
- In solitudine cordis.
- Esto sertis implicata,
- O femina delicata
- Per quam solvuntur peccata!
- Sicut beneficum Lethe,
- Haurium oscula de te,
- Quae imbuta es magnete.
- Quum vitiorum tempestas
- Turbaret omnes semitas,
- Apparuisti, Deitas,
- Velut stella salutatis
- In naufragiis amaris.....
- Suspendum cor tuis artis!
- Piscina plena virtutis,
- Fons æternæ iuventutis,
- Lauris vocum redde mutis!
- Quod erat spurcum, cremasti;
- Quod rudius, exæquasi;
- Quod debile, confirmasti.
- Adde nunc vires viribus,
- Dulce balneum suavibus
- Unquentaum odoribus!
- Meos circa lumbos mica,
- O castitatis lorica,
- Aqua tincta seraphica;
- Patera gemmis corusca,
- Panis salsus, mollis esta,
- Divinum vinum, Francisca!
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Les Fleurs du mal spectant. |
Vide Les Fleurs du mal apud Vicifontem. |
- Charles Baudelaire's Fleurs du mal / Flowers of Evil: plures editiones (Francogallice, Anglice)