[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Campi,[1][2][3] vulgo Las Vegas, agnomine urbs peccatorum[2] sive Sin City, est metropolis Nivatae civitatis maxima et comitatús Clark caput. Campis homines 583 756 anno 2010 habitabant.

Wikidata Campi (Nivata)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 36°10′9″N 115°8′41″W
Numerus incolarum: 641 903
Zona horaria: UTC-8, UTC-7, UTC-7
Situs interretialis
Nomen officiale: Las Vegas

Gestio

Praefectus: Carolyn Goodman
Procuratio superior: Clark County

Geographia

Superficies: 348.16824 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: León de Los Aldama, Huludao, Phuket, Pernik

Tabula aut despectus

Campi (Nivata): situs
Campi (Nivata): situs
Vide etiam paginam discretivam: Campus (discretiva).

Mercatores Mexicani nomen Las Vegas, scilicet "prata", saeculo XIX ineunte dederunt propter fontes herbasque ibi in oasi medio deserto Mojave virentes. Castellum(en) a Mormonibus hoc loco anno 1855 positum est ut tutelam haberent viae, quae ab urbem Lacus Salsi ad Angelopolim tendebat. Quod castellum post aliquot annos desertum, via ferrea interdum per illis locis constructa, urbs ibidem e novo anno 1905 condita, anno 1911 rite incorporata est.

Peregrinatores totius mundi, oblectamentis attracti, ad urbem Campensem hodie conveniunt. Ibi enim et in vico Las Vegas Boulevard (communiter The Strip scilicet "lacinia") extra urbis limites iacente florent deversoria luxuosissima, tabernae, domus aleatoriae, theatra musicorumque et cantorum necnon saltatorum.

Historia

recensere
 
Vicus mercatorius suburbanus Los Angeles Boulevard nocte e culmine Turris Stratosphaericae visus

Ad fontes Tule(en) intra urbis limites locus palaeontologicus effossus est. Vestigia animalium aevo glaciali annis inter 28 000 et 23 800 (speciei Mammuthi columbi aliarumque), hominum insuper et animalium annis inter 11 000 et 9 000 viventium reperta sunt, qui homines utensilibus e lapide ossibusque factis venabantur. Multo recentius ab anno fere 700 p.C.n. populus Paiute vallem Campensem(en) frequentare coeperunt.

Antonius Armijo, qui anno 1829 viam breviorem ab urbe Sanctae Fidei Novi Mexici ad Angelopolim Californiae tendentem quaerebat, primus Hispanorum in hanc vallem penetravit. Exploratorem iuvenem Raphaelem Rivera ad meridiem versus emisit ut vallis curiose inspiceretur, qui primus fontes Campenses(en) repperit, etiam hodie media urbe visitandos sed iam diu propter extractionem aquarum subterranearum siccos. Ab insequenti anno mercatores Hispani novam viam ab Armijo patefactam adhibebantur, viis longioribus relictis. Ioannes Carolus Frémont Georgiae nativus, eandem fere viam anno 1844 explorans (quam callem Hispanicam veterem(en) nuncupavit) breviusque secans per fontes ipsos Campenses transivit.

 
Fremont Street (ad honorem exploratoris nominata) annis 1950 picta

Quo loco coloni Mormones castellum Campense(en) iussu Brigham Young anno 1855 construxerunt ut tutela esset viae a mercatoribus cursoribusque publicis usitatae qui ab urbe Lacus Salsi incipientes litus Californiense per easdem vias petere incipiebant. Coloni duos tantum annos manserunt, sed Octavius Gass anno 1865 castellum derelictum rursus occupavit, regimine Foederali annuente, ut in mansionem iter facientibus utilem converterit. Agros ergo cultivabat vinumque conficiebat Mormonibus aliisque "callem Hispanicam veterem" frequentantibus gratissimum.[4] Anno 1881 Archibaldus Stewart debita vindicans fundum ceperunt. Familia Stewart anno 1902 fundum constructoribus viae ferreae vendiderunt. Ruinae illius castelli, aedificii urbis Campensis antiquissimi, ad compitis Las Vegas Boulevard et Washington Avenue visitare licet.

 
Deversorium Caesars Palace ("palatium Caesaris")

Saeculo XIX exeunte prata circumiacentia vallis Campensis, iam diu a populo Paiute per foedera relictis, colonis ad occidentem versus migraturis parvo pretio venundata sunt. Via ferrea societatis San Pedro, Los Angeles & Salt Lake Railroad anno 1905 ab urbe Lacus Salsi usque ad Angelopolim perfecta, terrae veteri castello novaque statione ferriviaria circumdatae, maiori pretio venditatae sunt ad mediam urbem constituendam.

 
Grex BFC apud Green Valley Ranch anno 2010 cantitans

Quae urbs anno 1911 incorporata est et viginti annos satis lente crescebat. Anno autem 1931, constructione molis Hoover in valle fluminis Colorati incepta paene 50 chiliometris distantis, civitate Nevada interdictionem ludorum aleatoriorum abrogante, urbem Campensem tam aedificatores otium petentes quam peregrinatores divitiores frequentare inceperunt. Ibi voluptates petebant apud tabernas potionum fortium, theatra ostentatricum et musicorum, domus aleatorias, deversoria luxuosa. Iuxta urbem castra exercitus aerii(en) anno 1941 condita sunt quae hodie nomine Nellis Air Force Base cognoscuntur. Ab annis 1950 oblectamenta Campensia magis magisque crescebant. Hoc loco die 1 Octobris 2017 impetus pyrobolicus factus est.

Commeatus

recensere
 
Tramen Desert Wind(en) Campis anno 1994 morans

Tramina ferriviaria viatoria, quae ab anno 1905 per Campos ibant, usque in annum 1997 titulo Desert Wind(en) sub aegide systematis Amtrak continuebant. Quae tramina a Chicagine incipientes, per urbem Lacus Salsi pergentes, calles Mormonum et Hispanorum inde sequentes, ad Angelopolim veniebant.

Via inter civitates 15 fere sicut via ferrea ab urbe Lacus Salsi per Campos Angelopolim attingit. Via US 95 a Tonopah et partibus boreo-occidentalibus Nivatae per Campos ad Yuma in meridiem versus tendit. Via US 93, linea non dissimili, ab Wells et Ely per Campos ad meridiem et orientem versus ad urbem Phoenicis Arizonae venit.

Nostro tempore urbs Campensis per aëroplana attingitur Paradisi in oppido descendentes ad aëroportum internationalem McCarran(en) haud 8 chiliometris ab urbe ipsa distantem. Ita peregrinatores a variis aëroportibus Civitatum Foederatarum, Mexici, Canadae, insuper ab urbibus principalibus omnis fere orbis terrarum adveniunt.

  1. "Campi": Egger, Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982)
  2. 2.0 2.1 "Campi ... Urbs Peccatorum" apud ephemeridem Verba et Facta (2012)
  3. Vb. adiect. "Campensis", cf. "Dioecesis Campensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  4. K. J. Evans, "O. D. Gass" in Las Vegas Review-Journal (7 Februarii 1999: pagina apud Internet Archive servata)

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Campos spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 36°10′9″N 115°8′41″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • "847388, 2411630" apud USGS • Большая российская энциклопедия