Imatra
Imatra[1] [ˈimɑtrɑ] est urbs Finniae, circiter 28 000 incolarum. Sita est in provincia Finnia Meridionale, regione Carelia Meridionale et iacet ad flumen Vuoksim et ad meridiem lacu Saimaa. Commune totum superficiem circa 200 chiliometrorum complectitur.
Locus: 61°11′35″N 28°46′35″E
Numerus incolarum: 24 919
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Imatran kaupunki
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Imatra 7 km abest ab oppido Russico Svetogorsk, apud quod habuit, ab anno 1992, convictionem. Circum Imatram, oppida Lappeenranta, Svetogorsk et Viburgum "gemina" facta sunt ut negotium quam secundissime agerent[2].
De oeconomia
recensereImatra est urbs industria insignis, nam anno 2004 38.9% lucri incolarum ab industria deductum est.[3] Diu, conductores maximi Imatrae fuerunt duae officinae (quae papyrum et chartam spissam faciunt). Prima, Stora Enso vocatur, tenet circa 3 000 operarios[4]. Anno 2006 conductor magnitudine secundus erat ergasterium chalybi efficiendo societatis Ovako. Anno 2007 administratio urbana habebat 1 868 qui ei operam dabant, Societas Ferriviaria Nationalis 241 et Praesidium Limitare 201.
Imatra sita est ad Finniae viam autocineticam nationalem sextam. Via, longitudinis 48 km, partim duas semitas habet. Tamen frequentia et vehicularum et casuum autocineticorum crescente, gubernatio viam anno 2010 dilatet ut quattuor semitis complectatur.[5]
Statio ferriviaria praecipua Imatrae sita est inter urbem et partes Ferriviae Carelicae prope Mansikkalam. Statio oneraria sita est circiter tria chiliometra ad septentrionem. Ferrivia aedificata est post 1945, annum cessionis Finniae Unioni Societicae. Est ferrivia Imatra Viburgum quoque, anno 1892 aedificata, hodie autem tramina oneraria modo ea utuntur.
Multos annos, spectaculum clarissimum Imatrae fuit Imatrankoski Torrens, quod cum alii multi tum imperatores Russiae visitaverunt.
Etiam Ecclesia Trium Crucum (ab Alvar Aaltone deformata) in Vuoksenniska parte praeclara esse putatur.
Accedunt alii loci qui digni sunt ut videantur, sicut Kruununpuisto Horti, Valtionhotelli (deversorium), Koskenparras (via pedestris), domus fabricatoria, curriculum birotarum motoriarum 8 030 metrorum,[6] theatrum,[7] et sedes culturae. Musea quoque plurima sunt Imatrae: Museum Artis, Museum Historiae Culturae, Museum Villarum Carelicarum, Museum Domiciliorum Fabrilium, Museum Confine, et Museum Veteranorum. Hospitum in urbe numerus anno 2006 erat 31 593[8].
Festum Gregum Musicorum Magnorum celebratur omnibus annis partim ad ripam torrentis, in tabernaculo prope Valtionhotelli quod circiter 2500 sellas complectitur. Antea tamen, greges cantaverunt non solum in tabernaculo, sed etiam in viis et cauponis Imatrae.[9] Sunt circiter quadraginta concentus per festum totum quo praecipue musica Jazz, sed etiam ceteris musicae generibus indulgent ut swing, soul, blues, et rock.[10][11]
De administratione
recensereDe politica
recensereFactio amplissima Imatrae est Factio Socio-democratica, quae viginti duo ex quadraginta tres decurionibus habet. Sequitur Factio Nationalis Coalitionum cum undecim. Factio Democratica Christiana et Factio Centralis (trans totam Finniam, factio amplissima) agmen claudunt.
Factiones politicae Imatrae (2005–2008) [12] | ||
---|---|---|
Factio | Proventus electionis (2004) | Numerus sedium |
Factio Socio-democratica | 46.5 % | 22 |
Factio Nationalis Coalitionum | 23.2 % | 10 |
Factio Democratica Christiana | 12.3 % | 5 |
Factio Centralis | 8.1 % | 3 |
Foedus Novarum Rerum Cupida | 4.7 % | 2 |
Foedus Viride | 3.2 % | 1 |
De insigni
recensereInsigne Imatrae ab Olavo Erikson anno 1950 confectum est. Monstrat scutum rubrum quod fulmina argentea tria, aciebus aureis clausa, continet. Hoc insigne momento officinae hydroelectricae ad Imatrae Torrentem pertinet[13].
Haec sunt oppida "gemina" Imatrae[2]:
De demographia
recensereAnnus | Numerus Incolarum[8] |
Incrementum (+) / Decrementum (–) |
---|---|---|
1950 | 28 470 | — |
1960 | 31 673 | +3 203 |
1970 | 34 985 | +1 312 |
1980 | 36 527 | +1 542 |
1990 | 33 831 | -2 696 |
2000 | 30 867 | -2 694 |
2001 | 30 663 | -204 |
2002 | 30 421 | -242 |
2003 | 30 230 | -191 |
2004 | 29 969 | -261 |
2005 | 29 728 | -241 |
2006 | 29 529 | -199 |
2007 | 29 385 | -144 |
Etsi linguae publicae in Finnia sunt Suecica et Finnica, propinquitas Russiae urbem afficit. Sermo Russicus saepe Imatrae auditur, acta diurna periodicaque saepe Russice eduntur.[14]
Per Saeculum 20 et 21, numerus incolarum Imatrae decrevit, a numero summo 36 527 (anno 1980) ad numerum humiliorem temporibus recentioribus (29 385 anno 2007). Aetas media ergo monetur augescere.
Quamquam autem est decrementum numeri incolarum in urbe, transvectio trans finem auxit. Anno 1994, 105 499 a Russia transierunt, 798 020 anno 2007[8].
Incolae noti
recensereInter incolas notos Imatrae natos sunt:
- Ossi Karttunen, cursor, natus anno 1948
- Jarmo Koski, actor, natus anno 1951
- Sanna Luostarinen, actrix, nata anno 1976
- Jussi Markkanen, lusor alsulegiae glacialis, natus anno 1975
- Matti Mononen, lusor saltus perticarii, natus anno 1983
- Sinikka Mönkäre, vir politicus, natus anno 1947
- Petteri Nokelainen, lusor alsulegiae glacialis, natus anno 1986
Greges
recensereInter greges Imatrae institutos, sunt:
Notae
recensere- ↑ Vide etiam poema a Roberto Cust de Finnia liber apud books.google.com
- ↑ 2.0 2.1 Pagina officialis Imatrae: "City twins"[nexus deficit] (Finnice, Anglice, Russice, Theodisce)
- ↑ Breviarium rationum Finnicum.
- ↑ Imatran kaupunkiesite 2007 (Situs interretialis Imatrae) (Finnice)
- ↑ Tiehallinto (Auctoritas Viaria Finnica): Highway 6: Lappeenranta-Imatra-Project
- ↑ Vide etiam paginas de curriculo Imatrae apud Racefoto et Silhouet.
- ↑ Vide etiam situm interretialem Theatri Imatrae (Finnice).
- ↑ 8.0 8.1 8.2 Imatra in Pocket 2007[nexus deficit]
- ↑ iExplore - Imatra Big Band Festival (Anglice).
- ↑ Imatra Big Band Festival (Anglice, Finnice)
- ↑ What's on when - Imatra Big Band Festival (Anglice).
- ↑ Ministerium Finnicum iuris : Proventus electionum communalium 2004
- ↑ Kunnat.net
- ↑ Munro, Robin. "Lappeenranta and Imatra: Finnish Cities Linked to St. Pete[nexus deficit]", The St. Petersburg Times. Factum die 4 Iunii 2004 Inventum die 17 Ianuarii 2008.
Aboa · Achas · Arctopolis · Caianeburgum · Carolina Vetus· Colpopolis · Copio · Espo · Forssa · Fredericia · Granivicus · Helsinkium · Imatra · Lundo · Neo-Carolina · Neostadium · Oppidum Sancti Michaelis · Pemar · Portus Mariae · Quercuum Paeninsula · Sala · Suomussalmi · Sustinere · Tammerforsia · Tavasteburgum · Uloa · Vallis Gratiae · Vantania Capsae cognatae: Urbes et oppida Finniae Propriae | |