[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/
Haec pagina personam mythologicam tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Icarus” appellatur, vide Icarus (discretiva).

Icarus (Graece: Ἴκαρος, Etrusce: Vicare) secundum mythologiam Graecam fuit Daedali et Naucratis filius. Natus Athenis cum patre in Creta retentus erat. Pater alis ad effugiendum constructis filium monuit, ne prope solem volaret. Icarus tamen, cum altius in caelo efferretur, cera pennas coniungenti liquefacta in pelagus cecidit. Quod mare etiam nunc Icarium pelagus appellatur, in quo insula quaedam sita est, quae nomen Icariae ab eo traxit.

Daedalus et Icarus iuxta Meyers Konversationslexikon anno 1888 impressum.
Icaria prope Samum sita.

Icari fabula inter clarissimas Metamorphoseon ab Ovidio scriptarum numeratur.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Icarum spectant.