Hadrianus Videanu
Hadrianus (Dacoromanice Adriean) Videanu (natus die 1 Iunii 1962 in Crevenicu in Teleorman circulo) conductor et vir publicus Dacoromanicus est.
Familia
recensereVideanu uxorem duxit atque filium et filiam habet.
Munus
recensereVideanu ad annum 1987 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem studebat atque post annum 1990 conductor marmoris et materiarum constructionis operam dat.
Cursus honorum
recensereVideanu, sodalis factionis PD, annis 1990 - 2008 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. A die 29 Decembris 2004 ad usque 20 Martii 2005 primus minister vicarius in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu erat, deinde ad annum 2008 praefectus urbis Bucarestae erat. Tum in consilio ministrorum Aemilii Boc a die 22 Decembris 2008 ad usque 3 Septembris 2010 administer oeconomiae erat. Ab anno 2008 cum tota factione PD sodalis factionis PD-L factus est. Postea corruptionis et abusus magistratus incusatus [1] et die 29 Ianuarii 2015 etiam pro tempore incarceratus est[2].
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Constantin Fota (1990) • Constantinus Teculescu (1992) • Christianus Ionescu (1993) • Petrus Crișan (1995) • Daniel-Ioannes Popescu (1996) Codruţ Şereş (1996) • Alexander-Octavius Stănescu 1996 • Călin Popescu-Tăriceanu 1996 • Mircea Ciumara 1997 • Radu Berceanu 1998 • Daniel-Ioannes Popescu 2000 • Codruţ Şereş 2004 • Varujan Vosganian 2006 • Hadrianus Videanu 2008 • Ioannes Ariton 2010 • Lucianus Bode 2012 • Daniel Chițoiu 2012 • Varujan Vosganian 2012 • Daniel Chițoiu 2013 • Andreas Gerea 2013 • Constantinus Niță 2014 • Michael Tudose 2014 • Costinus Borc 2015 • Alexander Petrescu 2017 • Michael Tudose 2017 • Michael Viorel Fifor 2017 • Georgius Şimon 2017 • Dănuţ Andruşcă 2018 • Nicolaus Bădălău 2018 · Virgilius Daniel Popescu 2019 | |