[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Ferrivia[1] est orbita plerumque in binis regulis chalybeis consistens, quae paribus intervallis inter se distant et trabibus conexae sunt. Quae trabes e ligno aut concreto aut materia plastica formantur. Trabes regulas ferriviarias portantes parvis lapidibus compressis in terram infigi solent. Ferriviis tramina currunt, quibus et vectores mercesque transportantur.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Ferriviae duae Montanae

Tramen vectorium velocissimum in Tellure est Shinkansen Iaponiae, maxima velocitate usitata 320 chiliometrorum per horam.

Et longuitudine longissima Ferrivia Transsibirica, a Moscua ad Eocrateam 9288 chilometri est.

Aliud ferriviae genus est via unius regulae (Anglice monorail)[2]), quod regulas singulas habet et saepe supra terram construitur.

Pinacotheca

recensere

Nexus interni

recensere
  1. Vilborg, Ebbe, Nordstedts svensk-latinska ordbok. Ed. 2a, 2009. Alia vox est "via ferrata".
  2. De Graeco μόνο- 'unus' et Anglico rail 'regula ferrivialis, longurius'.
  3. Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad ferriviam spectant.