[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Erinaceus europaeus est species mammalium familiae Erinaceidarum, quae in Europa, praesertim in Europa occidentali, etiam in insulis Britannicis, necnon in regionibus Europae mediae, Sueciae, Norvegiae, in Finnia, Estonia, et partim in Russia invenitur. Apud antiquos īrēnāceus[1] vel ēricius[2] appellabatur.


Classis : Mammalia 
Ordo : Eulipotyphla 
Familia : Erinaceidae 
Subfamilia : Erinaceinae 
Genus : Erinaceus 
Species : E. europaeus 
Erinaceus europaeus 
Linnaeus, 1758  
Conservationis status

Tergum eius fere 6 000 aculeis 2–3 centimetra longis contegitur. Corpus est inter 16 et 26 centimetra longum et pondo inter 0.4 et 1.2 chiliogrammata pendit. Post soporem hibernum pondus modo 300 grammatum habere potest, sed aestate ineunte brevi tempore pinguescit.

Varia animalia parva venatur: plerumque coleoptera, myriapoda, formicas, dermaptera, araneas, et alia insecta, sed etiam ranas, et pullos murum, talparum, avium. Nonnumquam etiam glandibus, fungis, baccis vescitur.

Imagines

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad erinaceum europaeum spectant.