[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Zona temperata in geographia est alterutra ex temperatis vel tepidis orbis terrarum regionibus latitudinum quae inter tropicos et regiones polares patent. Mutationes aestatis hiemisque in his regionibus plerumque sunt moderatae, contra climata calidissima vel frigidissima aliubi observata; in quibusdam autem regionibus, sicut in Asia et media America Septentrionali, variationes inter aestatem et hiemem extremas esse possunt, quia hae regiones procul a mari iacent, quam ob rem eis est clima continentale. In regionibus usitate tropicis habitis, loci in altitudinibus altis (e.g., inter Andes) clima temperatum habere possunt.

Tabula orbis terrarum, zonis temperatis colore rubro signatis.

Zona temperata septentrionalis a Tropico Cancri (circa 23.5 gradus latitudinis septentrionalis) ad Circulum Arcticum (circa 66.5 gradus latitudinis septentrionalis) extendit. Zona temperata australis a Tropico Capricorni (circa 23.5 gradus latitudinis australis) ad Circulum Antarcticum (circa 66.5 gradus latitudinis australis) extendit.

Intra hos fines sunt multa genera climatis, usitate in sex categorias latas digesta: oceanicum (maritimum), mediterraneum, subtropicum humidum, continentale, aridum, semiaridum.

Clima maritimum ab oceanis adficitur, qui temperaturas constantes per annum aliquantum sustinere adiuvant. In zonis temperatis, venti regnantes ex occidente flant; ergo, occidentales continentium temperatorum margines hoc clima maritimum plerumque experiuntur. Inter tales regiones sunt Europa Occidentalis, et occidens America Septentrionalis in latitudinibus inter 40° et 60° septentrionalis (65°Sep. in Europa).

Climata continentale, semiaridum, et aridum plerumque in regionibus mediterraneis inveniuntur, aestatibus calidioribus et hiemibus frigidioribus praeditis. Incrementum et deminutio caloris a latis terris emersis amplificantur. In America Septentrionali, Montes Saxosi sunt obex climatica contra aerem maritimum qui ex occidentem flat, climata semiaridum et continentale ad orientem generantes. In Europa, clima maritimum temperaturas mediterraneas constantes facere potest quia maiores montes perpetuiAlpes—in linea ab oriente ad occidentem iacet (regione ad orientem longorum Montium Scandinaviorum? iacente excepta).

Plurimi homines orbis terrarum in zonis temperatis habitant, praecipue in Hemisphaerio Septentrionali, ob terras emersas.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Amat, Jean-Paul, Lucien Dorize, Carlos Perez, Charles Le Cœur, et Emmanuelle Gautier. 2002. Éléments de géographie physique. Coll. Grand Amphi. Lutetiae: Bréal. ISBN 2-7495-0021-4.
  • Viers, Georges. 1990. Éléments de climatologie. Lutetiae: Nathan. ISBN 978-2-09-191187-8.

Nexus externi

recensere