Columba (avis)
Columba est genus avium familiae Columbidarum ordinis Columbiformium.
Ordo : Columbiformes
Familia : Columbidae
Subfamilia : Columbinae
Tribus : Columbini
Genus : Columba
Fetus
recenserePar qui se coniungunt in temporis amorum construit simplicissimos nidos in quibus duo vel tria ova fovent. Columbae sunt species quas venatores propter carnem quaerunt.
Generalia
recensereColumbae in campis urbibusque habitant, et seminibus vescuntur
Eorum pondus valet a 800g ad 1 KG. Sunt plures species harum avium. Inveniuntur in omnibus continentibus
Columba domestica alitur non solum propter carnem,sed etiam propter amorem columbarum. In mediis urbibus ita faciliter vivunt ut homines earum reproductionem definiant.
Species
recensereReligio
recensereColumba est signum pacis quia in Arca Noë columba in rostro olivae ramum habebat cum Deus diluvium cessavit. Ea etiam est signum Spiritus Sancti quia in baptismo Iesu Christi dicitur columba venire in caput eius. Columbae imago pacem quoque declarat.
Columba nuntia
recensereSpecies clarissima sparsissimaque est Columba livia, communis columba domestica. Fortasse homines admirantur columbas quia redire ad nidos valent ex locis longissimis.Itaque homo eis utitur ad mittendos nuntios. Quae columbae appellantur nuntiae.Quamquam hodie solum in otio adhibentur, ante telephonum aut telegraphum milites eas miserunt ut epistulas ferrent.
Quae avis adaptari ita potuit urbibus ut quaestio tremenda est in civitatibus ut Venetia, in qua platea Sancti Marci (Italiane: la piazza San-Marco) frequentatur columbis plurimis. Urbs modos cepit ne columbarum faeces graviter corroderent artisticum architectonicumque patrimonium huius civitatis.