[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Coniunctio in grammatica est pars orationis adnectens ordinansque plures sententias, phrases, clausulas, vocabula.

Iuxta Donati Artem minorem, quae solam artem grammaticam Latinorum ipsorum tractat, coniunctioni sunt potestates quinque specierum. Sunt enim coniunctiones

  • copulativae (velut et, que, at, atque, ac, ast),
  • disiunctivae (velut aut, ve, vel, ne, nec, neque),
  • expletivae (velut quidem, equidem, saltim, videlicet, quamquam, quamvis, quoque, autem, porro, porro autem, tamen),
  • causales (velut si, etsi, etiamsi, siquidem, quando, quandoquidem, quin, quin etiam, quatinus, sin, seu, sive, nam, namque, ni, nisi, nisi si, si enim, etenim, ne, sed, interea, licet, quamobrem, praesertim, item, itemque, ceterum, alioquin, praeterea),
  • rationales (velut ita, itaque, enim, enimvero, quia, quapropter, quoniam, quoniam quidem, quippe, ergo, ideo, igitur, scilicet, propterea, idcirco).

Praeterea iuxta Donatum coniunctioni accidunt figura et ordo.

Figura enim

  • aut simplex (ut nam)
  • aut composita (ut namque).

Ordo coniunctionum in eo est, quia

  • aut praepositivae sunt (ut ac, ast)
  • aut subiunctivae (ut que, autem)
  • aut communes (ut et, igitur, ergo).

Nexus externi

recensere


Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)