[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Communitas Europaea Alsatiae (Francogallice Collectivité européenne d'Alsace, CeA; Theodisce Europäische Gebietskörperschaft Elsass) est communitas Francica quae die 1 Ianuarii 2021 e confusione consiliorum (Conseils départementaux) Rheni Superioris et Rheni Inferioris composita est. Nam duo praefecti Reipublicae Francicae ut antea permanent, quamquam duo consilia ab incolis electa in unum merguntur. Caput novae communitatis Argentorati situm est. Haec creatio desideratis Alsatiorum respondet aegre ferentium quod post regionem Magnum Orientem anno 2016 creatam nomen Alsaticum omnino oblitteratum esset, cui regioni Communitas Europaea Alsatiae semper inclusa est. Fridericus Bierry primus praeses electus est[1].

Insigne novae communitatis.

De provincia

recensere

CeA non tantum ita praefectura maior fit sed etiam provinciam (Francogalliceː compétences) ampliorem accipit. In primis omnia quae ad bilinguismum et linguam Elisaticam in scholis docendam et turismum et consilia cum vicinis Germanis et Helvetiis supra limites peragenda spectant (nam multi Alsatici quotidie limitem transeunt ad vitam quaerendam, habitant in Francia et foris operantur) nunc ad Communitatem Europaeam Alsatiae pertinent. Quae provincia rationem reddit cur nova communitas verbum "Europaea" nomini suo inseruerit. Quodam modo sic ad Rhenanam originem redditur Elisatia.

Communitas per numeros illustrata

recensere
 
Iam anno 2013 electores Alsatici per plebiscitum de fusione Rheni Superioris et Rheni iInferioris consulti erant. Tum hoc propositum ob suffragiorum paucitatem non ratum est. Hic vides homines politicos qui fusionem Argentorati anno 2013 defendebant.
  • Superficiesː 8 280 km quadrata
  • Longitudoː 190 km
  • Latitudoː 50 km
  • Incolaeː 1 898 533 (aestimatio INSEE die 1 ianuarii 2021)
  • Limites cum externis nationibusː 2 (Helvetia et Germania)
  • Pagiː 40
  • Consiliarii electiː 80 (vir unus et mulier una per pagum).

De primis comitiis

recensere

Mense iunio 2021 comitiis praefecturalibus in Francia habitis consilium novum in Communitate Europaea Alsatiae electum est. Nec quidquam mutatumː qui iam electi erant plerumque rursus electi sunt. Ita factio Friderici Bierry (Les Républicains) cum variis sociis 73 consiliarios rettulit, 7 consiliarios tantumodo sese opposituros profitentur[2]. Paucissimi tamen electores illis comitiis interfueruntː nam triceni per centenos suffragium urnis intulerunt aut ad machinas comitiales accesserunt, septuageni vero domi manserunt aut aliud egerunt.

Fridericus Bierry, eodem anno referendum de exitu e Magno Oriente nuntiavit et anno 2022 consultis civibus Alsaticis 92 per centena e 142 200 suffragiis pro exitu steterunt[3].