Catharina Daškova
Catharina Romani filia Daškova (Russice Екатерина Романовна Дашкова, tr. Ekaterina Romanovna Daškova, nata Voroncova die 28 Martii 1743 aut 1744 Petropoli, mortua Moscuae die 16 Ianuarii 1810) erat rerum litterarium perita Russica, annis 1783–1796 directrix Academiae Scientiarum Petropolitanae et Academiae Russicae (Rossicae).
Obitus: 4 Ianuarii 1810, 16 Ianuarii 1810; Moscua
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Екатерина Романовна Воронцова
Familia
Coniunx: Mikhail Dashkov
Proles: Pavel Dashkov
Familia: Vorontsov family
Memoria
Vita et opera
recensereNepota et alumna cancellarii publici Imperii Russici Michaelis Voroncov, Catharina Daškova fuit particeps activa eversionis anni 1762, cuius causa, imperatore Russico Petro III deiecto, uxor illius Catharina imperatrix facta est; auctoritatem firmam in aula imperatricis tamen non habuit. Ab anno 1769 plus quam decem annos peregre colebat, ubi cum claris rerum politicarum peritis, scriptoribus et eruditis (Adamo Smith, Voltario, Dionysio Diderot etc.) communicavit. Cum in Russiam rediit, anno 1783, facta est caput Academiae Russicae (Rossicae), eodem anno de proposito eius pro studio linguae Russicae conditae. Nonnullas editiones periodicas novas condidit, etiam editionem certarum editionum iam exsistentium restituit. Initiativa directricis huius creatum est lexicon explicans linguae Russicae («Словарь Академии Российской», i.e. "Lexicon Academiae Russicae", partes sex habens, annis 1789–1794 in lucem editum). Anno 1796 Daškova ab imperatore Paulo I ex officiis suis deposita est.
Catharina Daškova etiam nonnulla opera litteraria scripsit, quorum notissimi sunt commentarii eius cum notitionibus de tempore regiminis Petri III, de initio regiminis Catharinae II atque de vita Moscuensi medii saeculi duodevicesimi et de claris hominibus temporis illius.
Fons
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Catharinam Daškovam spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |