[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Aesopus (Palaeograece Αἴσωπος, Aisōpos) fuit fabularum scriptor qui saeculo septimo aut sexto a.C.n. vixit. Pauca de illo re vera cognoscimus; fortasse Phrygiae natus sit. Apud Ciceronem, eum humilibus parentibus locoque ignobili natum esse legimus. Servus cuiusdam Iadmonis fuisse dicebatur[1].

Aesopus constructus, 1495.
"Esopus" in chronicis Norimbergensibus anno 1493 divulgatus.
Aesopus. Pictura a Didaco Velázquez anno 1640 picta. Museo del Prado.

Saepe de animalium vita (quamquam de hominibus, plantis, deis quoque) suis fabulis narrat, sed homines et humanam vitam significare vult. Fabulae breves sunt et ad earum finem praeceptum est, quod Graece ἐπιμύθιον vocatur.

Sunt quadraginta fabulae Aesopi quae ad nos traditae sunt.

Aemuli Aesopi fabulas reddiderunt suae cuiusque linguae Phaedrus, Ciceronis magister, Babrius, Ioannes de la Fontaine (scriptor Francogallicus saeculi XVII), Ioannes Krylov, aliique.

Ecce tituli Graece aliquot fabularum Aesopi:

  • Ἄνϑρωπος καὶ κύων (Homo et canis)
  • Ἵππος καὶ βοῦς καὶ κύων καὶ ἄνϑρωπος (Equus et bos et canis et homo)
  • Λύκος καὶ ἀρνίον (Lupus et agnus)
  • Χελώνη καὶ λαγωός (Testudo et lepus)
  • Ἀλώπηξ καὶ βότρυς (Vulpes et uva)
  1. Herodotus, Euterpe 134.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vide Aesopus apud Vicifontem.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aesopum spectant.