Agnus Dei
Agnus Dei (Graece Ἀμνὸς τοῦ Θεοῦ) est nomen Iesu quod in Evangelio Ioannis legitur. In versu 1:29 apparet, ubi Ioannes Baptista, Iesum videns, ait "Ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi."[1] Iterum in versu 1:36 legitur.
"Agnus Dei" etiam est cantus qui in missa Romana et (plerumque in Anglicum conversus) Anglicana dum sacerdos panem frangit peragitur. Etiam litaniae his supplicationibus terminantur.
Fontes biblici
recensereVerbum ex libris biblicis et Veteris et Novi Testamenti sumptum est.
- In libro Exodi (Ex 12) de agnis narratur, qui nocte Paschatis vescendi, quorum sanguis autem super utrumque postem et in superliminaribus domorum ponendus sit.
- Tertium "servi Dei carmen" in libro Isaiae prophetae imaginem agni cum servo Dei coniungit: "Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum." (Is 53:7 - Nova Vulgata)
- In Novo Testamento imago saepius invenitur, maxime autem in scriptis Ioanneis. Sic in evangelio secundum Ioannem Ioannes Baptista bis discipulos ad Iesum delegat dicens: "Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi." (Io 1:29 et Io 1:36)
- Imprimis in Apocalypsi Ioannis passim invenitur: Agnus tamquam "occisus" (Apc 5:6) mediis in novis Hierosolymis stat (Apc 14), ut adoretur (Apc 5:8s.).
Interpretatio ecclesiastica
recensereAgnus Dei (vel Graece Ἀμνὸς τοῦ Θεοῦ) est imago antiquitus in ecclesia diffusa Iesum Christum significans. Tamquam agnus paschalis vexillo victoriae ornatus Christum post resurrectionem significat. Saepe in arte Christiana et in scientia heraldica invenitur.
Textus liturgicus
recensereTextus quotidie dicendus
recensereVerba huius cantus sunt:
- Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
- Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
- Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.
Textus nonnumquam mutandi
recensereIn Missalis Romani editionibus recentioribus (ab anno 1975 factis) haec verba numquam mutantur. Attamen in veterioribus editionibus (qui in forma extraordinaria ritus Romani in usu sunt), dum missa pro defunctis celebratur, dicitur:
- Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
- Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
- Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona eis requiem sempiternam[2].
Feria V in Cena Domini iuxta Missale Ioannis XXIII (1962) ter dicitur: miserere nobis. In ritu Lugdunensi, si missa cantata est, inter primam et secundam invocationem Agnus Dei antiphona Venite populi canitur[3].
Notae
recensereBibliographia
recensere- Bulgakov, Sergei. 2008. The Lamb of God. TMCA Press. ISBN 978-0-8028-2779-1.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Agnum Dei spectant. |
Kyrie · Gloria in excelsis · Credo · Sanctus · Agnus Dei
Adeste Fideles · Adoro te devote · Ad regias Agni dapes · Aeterne Rex Altissime · Agnus Dei · Alma nox · Alma Redemptoris Mater · Alto ex Olympi vertice · Amazing Grace · Angele Dei · Angelus Domini · Anima christi · A solis ortus cardine · Audi benigne Conditor · Aurora, solis nuntia · Ave Maria · Ave maris stella · Ave Regina Coelorum · Ave verum corpus · Beata nobis gaudia · Beate Pastor Petre · Benedictus · Benedictus es Domine Deus · Caelestis agni · Caelestis aulae nuntius · Caelestis urbs Jerusalem · Caelitum Joseph decus · Christe sanctorum · Confiteor · Cor arca · Conditor alme siderum · Credo · Crudeles Herodes Deum · Custodes · Decora lux aeternitatis · Deus tuorum militum · Domare cordis impetus · Genuit puerpera regem · Gloria in excelsis · Gloria Patri · Kyrie · Lauda Sion · Litaniae Lauretanae · Litaniae Sanctorum · Litaniae Iesu Christi Sacerdotis et Victimae · Magnificat · Memorare · Nunc dimittis · Nunc Sancte nobis Spiritus · O Sanctissima · Pange Lingua · Pater noster · Quem pastores laudavere · Regina Caeli · Requiem · Salve Regina · Sanctus · Signore delle cime · Signum Crucis · Stabat Mater · Sub tuum praesidium · Symbolum Apostolorum · Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum · Symbolum Quicumque · Tantum ergo · Te Deum · Tota Pulchra Es · Veni Creator Spiritus · Veni Redemptor Gentium · Veni Sancte Spiritus · Vexilla Regis
Ordines orationum
Rosarium