Terra Esperantica
Terra Esperantica (Theodisce: EsperantoLand) associatio quaedam Germanica est, quae Esperantici fautoribus conventus moderatur, libros edit venditve, rete amicale atque informatorium sat amplexum disponit. Sedes eius nunc Berolini est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Associationis citatae nucleum anno 2001 Ludovicus Ferdinandus de Wunsch-Rolshoven cum sodalibus in grege pusillo genuit. Qui grex anno 2003 magno Centro Esperantico Paderbronnensi adhaesit Berolini autem. Quoniam post reunificationem Germaniae centri moderatores in caput Germanicum iam commigrati erant. Fusione feliciter peracta nomen commune electum est EsperantoLand.
Conventuum moderandorum munus
[recensere | fontem recensere]Anno 2002 conventiculos duos internationales proposuerunt, nempe Novjara Renkontiĝo (NR) circa Kalendas Ianuarias et SOMERE mense Iulio exeunte sive Augusto ineunte. Interdum ubique numerus participum sensim crevit. Traditio Internationalis Seminarii (IS - Internacia Semiario) sub nomine NIS quoque a Berolinensibus renovata et iunioribus esperantistis aperta est. Aetate 2010 Argentorati primus Congressus Internationalis qui dicitur celebratus est.
Actiones Berolini
[recensere | fontem recensere]In Germaniae capite duo eventus excellunt: Ientaculum Zamenhofianum et Circulus Arema (semel in mense) apud Moabit. Praeter congressuum laborem sodalibus in animo est informationes modernas de rebus Esperanticis spargere - velut facit et Associatio Esperantica Germanica.