[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Provincia Spaniae

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia


Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.
Provincia Spaniae anno 560 est terra Fuchsia.

Provincia Spaniae[1] fuit territorium Iberiae, a Byzantinis creatum anno 552, cum Athanagildus Iustiniano auxilium petivit.

Historia Gothorum Isidori Hispalensis dixit:

Athanagildus regnum quod invaserat tenuit ann. XIV. Hic cum iamdudum sumpta tyrannide, Agilanem regno privare conaretur, militum sibi auxilia ab imperatore Iustiniano poposcerat, quos postea submovere a finibus regni molitus non potuit. Adversus quos hucusque conflictum est. Frequentibus antea praeliis caesi, nunc vero multis casibus fracti atque finiti[2].

Liuvigildus et Recaredus hanc provinciam intraverunt, sed repulsi sunt a copiis Byzantinis. Tandem Suinthila anno 624 ultima praesidia Byzantinorum cepit.

Provincia Spaniae composita est a variis urbibus; summae sunt Onoba, Gades, Asidonia, Calpe, Septa, Malaca, Granata, Carthago Spartaria (caput provinciae), Ilici, et Dianium. Baleares insulae quoque Byzantini acceperunt. Quod copiae Byzantiorum parcae erant, Byzantii urbes munivierunt et strenissimos praesidios aedificaverunt.

Nexus interni

  1. Latina Byzantinorum saeculi sexti Spania dixit, non Hispania.
  2. Historia Gothorum Isidori, 47.