[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Proelium apud Grunwald

E Vicipaedia
Conflictus in loco Grunenvelt habitus.

Proelium apud Grunwald commissum est conflictus quem Poloni et Lithuani in loco "dicto Grunenvelt" (seu campus viridis dicto) die 15 Iulii cum Cruciferis de Prusia habuerant. Sic scripsit rex Polonorum anno 1410[1]. Hoc Proelium apud Germanicos nomine pugna Tannenbergensis notum est.[2][3] Iohannes Longinus nomen in texto Latino verbo Grunwald quod est sylva viridis reddidit.

Proelium commissum est inter Polonos ac Lithuanos et Ordinem Teutonicum in bello de dominatione Europae Mediae et Orientalis anno 1410. Putatur hanc pugnam una ex maximis proeliis Medii Aevi fuisse, quia copiae societatis Poloniae et Lithuaniae circa 40 000 militum numerabant atque Ordo Teutonicus circa 20 000 militum exponebat. Haec pugna potestatem Ordinis fregit sed pactio commodum Poloniae non dedit. Pax Thorunii conclusa bellum anno 1411 finivit.

  1. "In loco conflictus nostri, quem cum Cruciferis de Prusia habuimus, dicto Grunenvelt" (Sven Ekdahl [1]: The Battle of Tannenberg-Grunwald-Žalgiris (1410) as reflected in Twentieth-Century monuments, S. 175ff, in: Victor Mallia-Milanes, Malcolm Barber et. al.: The Military Orders Volume 3: History and Heritage, Ashgate Publishing, Ltd., 2008 ISBN 0-7546-6290-X 9780754662907 liber apud books.google.com)
  2. Chronicon Prussiae Petri de Düsberg anno 1679 editum
  3. Nicolaus Copernicus: Monete cudende ratio, 1526: "Conradi de Jungingen, hoc est proxime ante bellum Tannebergense."