[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Polyxena

E Vicipaedia
Neoptolemus/Pyrrhus Manibus patris Achillis Polyxenam immolat. Amphora nigris figuris. VI saec. a.C.n.

Polyxena (Πολυξένη) in mythologia Graeca erat filia novissima Priami et Hecubae. Troia capta, cum Graeci victores reditum pararent, ex Inferis emissa umbra irata Achillis eis apparuisse dicitur et partem praedae sibi debitam virginem expostulavisse. Tum Graeci per Neoptolemum, filium Achillis, Polyxenam super tumulum eius immolaverunt. Quod horrendum fatum et Sophocles[1] et Euripides et Seneca in scaenam protulerunt.

Etenim Achilles dicebatur eam virginem statim amasse cum vidisset et eam vidisse patrem Priamum comitantem dum corpus Hectoreum pater reposcit. De bello omittendo amore eius captus cogitare iam coeperat et ad eam colloquendam contendebat ea nocte qua inopinatus a Paride insidiante dolo interfectus est. Itaque ad aram velut ad nuptias Philoxena ducta est, sponsalibus ornamentis vestita sanguine suo tumulum herois irrigavit atque hoc modo velut ei nupsit.

Haec dira fabula non Homerica erat sed in poemate epico Arctini Milesii de capto Ilio (Ἰλίου πέρσις) legebatur. Pausanias immolationis scaenam in Pinacotheca Atheniensium ad Propylaeos pictam viderat[2].

  1. In tragoedia hodie deperdita. Didier Pralon, "La Polyxène de Sophocle", Collection de l'Institut des Sciences et Techniques de l'Antiquité, 2009(1147)ː 187-208.
  2. Graeciae descriptio I.22.6

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]