[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Merx

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Merx (-cis, f.) est mercimonium quod venditores vendunt sine distinctione inter seminatores vel confectores eius. Exempli gratia, cuprum est cuprum. oryza est oryza. Cupri et oryzae pretia universalia sunt, et quotidie fluctuant ad quaesitum et oblatum globale. Apparatus stereophonici ex contrario non sunt merces, quod multum inter confectores discrepat qualitas. Et quo melius apparatus fungitur, eo pluris pretii est.

Inter mercis differentias est pretium dependere a mercatu universo. Merces bene ratae habent mercatus ratos ad traditum immediatum et ad speculandum dicatos. Vulgo, merces sunt opes naturales et fruges agricolarum, sicut minerale ferreum, aurum, argentum, petroleum crudum, carbo, ethanol, sal, fabae caffeae(en), aluminium, oryza, soia, et triticum.

Res in mercem fit, cum operationes vel technologiae necessariae ad mercimonium faciendum omnes differentias mittunt inter confectores. Saepe hoc accidit post impendium capitalis ad processus meliores alendos post quam mercem facile faciunt aut obtinent. Quae cum ita sint, mercimonia, quae olim conpendium ad confectores ferebat, nunc in merces communes fit, sicut pharmaceuticae genericae et assulae siliconis.

Theodorus Meyer mercem sic definit;

Merx . . . lato sensu vocatur quidquid alienabile et ad commercium inter homines aptum est, ut res externae, iura, concessiones etc.
– Thomas Meyer, Institutiones iuris naturalis, . . . pars II. ius naturae speciale

Carolus Marx etiam de merce cogitavit ut causa pecuniae et plusvaloris[1] et Ordo internationalis a laboribus laborem non mercem esse dixit in Declaratione anno 1944.[2]

  1. Carolus Marx, Das Kapital, Volumen I, caput I.
  2. Declaratio Philadelphiae de fine Ordonis Internationalis a Laboribus.

Nexus interni