Eduardus Iennerus
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Eduardus Iennerus[1] (natus die 17 Maii 1749; mortuus die 26 Ianuarii 1823) fuit medicus Anglicus et inventor vaccinationis, quae variolas ex anno 1796 prohibet.
Eius alma mater fuit Universitas Sancti Andreae, ubi gradum doctoris medici obtinuit.
Opera Latine versa
[recensere | fontem recensere]- 1799, interprete Aloysio Careno, Disquisitio de caussis et effectibus variolarum vaccinarum.
- 1801, interprete Aloysio Careno, Continuatio disquisitionis et observationum in variolas vaccinas.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ In titulis operum suorum versorum, nomen ei casu genetivo ita datur: "Eduardi Jenneri, Med. D. et Reg. Scient. Acad. Soc."; non pro certo cerni potest utrum figura nominativa Jenner an Jennerus sit. Vaccinatio autem, poema Lucae Stullii (1804), figuram vocativam Iennere dat, quae nominativum Iennerus indicat.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Cartwright, K. 2005. "From Jenner to modern smallpox vaccines." Occupational Medicine 55, no. 7 (October): 563. doi:10.1093/occmed/kqi163. PMID 16251374. Textus interretialis.
- Fisher, Richard B. 1991. "Edward Jenner 1749–1823." Londinii: Andre Deutsch.
- Riedel, S. 2005. "Edward Jenner and the history of smallpox and vaccination." Baylor University Medical Center Proceedings 18, no. 1 (Ianuarius): 21–25. doi:10.1080/08998280.2005.11928028. PMC 1200696. PMID 16200144. Textus interretialis.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Eduardum Iennerum spectant. |