[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Celeritas lucis

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
(Redirectum de Celeritas luminis)
Celeritas lucis
DimensionesLT−1
Magnitudo299792458 ms−1
Linea flava ab uno circulo ad alterum in 1.26 secundis it, sicut lux a Tellure ad Lunam.

Celeritas lucis sive velocitas lucis est velocitas qua lux in vacuo progreditur, et a physicis littera c abbreviatur, propter litteram primam verbi celeritas. Manifestum est celeritatem lucis habere magnitudinem

;

quod est definitio neque ab experimentis mensuratam, quoniam metrum ex celeritate lucis anno 1983 definitum est.

Notum est Galilaeum celeritatem lucis metiri velle, sed Galilaeus celeritatem illam esse permagnam affirmavit propterea, quod intervallum temporis, quo lux inter locos duos distantes iter facit, non metiri potuit, quoniam perexiguum erat.

Anno 1676 astronomus Olavus Rømer per caelestes observationes prosperas celeritatem lucis mensus est.

Celeritas lucis ex aequationibus Maxwellianis

[recensere | fontem recensere]

Cum aequationes Maxwellianae excogitatae fuissent, physici cito viderunt undae aequationem ex iis aequationibus sequi, exempli gratia:

,

unde constans c exprimiri poterat ut

atque magnitudo huius constantis erat aequalis celeritati lucis, quae iam in illo tempore mensa erat. Attamen haec aequatio quaestionem generalem suscitavit:

Huius undae propagationis velocitas quali ex referentiali mensa erat?

Responsum a multis acceptum erat quod haec velocitas secundum universalem quientem referentialem aetherem vocatum mensa erat. Tunc experimentum ad aetherem detectandum factum est, sed evidentiam nullam obtinuit.

Theoriae Relativitatis Specialis origo

[recensere | fontem recensere]

Anno 1905 Albertus Einstein certum responsum omnibus ostendit, et principia relativitatis specialis accepta sunt, quae dicunt:

  • Aether non est, et celeritas lucis in omnibus systematibus referentiae aequalis est.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]