Conferentia
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Conferentia[1][2][3] (a conferendo) est conventus duorum vel plurium peritorum ad novas percontationes vel opiniones de quodam argumento disceptandas. Conferentiae etiam ut coetūs deliberantes adhiberi possunt, etsi raro decisiones, sed disceptatio est conferentiarum principale propositum.
Conferentiae varias formas, argumenta, et animos vel fines habent. A decade 1960-1970, conferentiae lucrosa pars industriae periegesis factae sunt, et usque ad mercatum mundialem centum miliardorum librarum sterlingicarum per annum creverunt.[4] Incrementum mundiale, inclusis Magna Britannia, Germania, Philippinis, Australia et Civitatibus Foederatis Americae, ipsas conferentias fieri industriam adduxit, cum emptoribus, praebitoribus, praeconiis, marcis(d) et exedris.[4]
Conferentiae modernae ad varia argumenta disceptanda (e.g. politica, scientifica, athletica, etc.), saepe cum reditu periodico (e.g. semel vel bis in anno, in omni altero anno, etc.), instituuntur, atque per interrete quoque (sine concursu participium in eundem locum convenientium) fieri solent.[5]
Nexus interni
- Conferentia Athletica Americana(en)
- Conferentia Episcopalis Italiae
- Conferentia mundi contra rassismum
- Conferentiae Pugwash
- Wannsee Conventus
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. “conferentia” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette.
- ↑ Cf. “.mtg meeting, conference, session” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 376 [PDF].
- ↑ Cfr. Sanctae Sedis "Conferentia Episcopalis Pacifici".
- ↑ 4.0 4.1 Rogers, Tony (2003). Conferences and conventions: a global industry. Oxoniae: Butterworth-Heinemann. ISBN 1-4175-0740-3
- ↑ Confer webinar, Anglicum verbum amalgamatum.