Codicologia
Codicologia (codex + Graeco -λογία 'studium') est studium librorum ut res physicae scriptorum, quae praecipue sunt manuscripta formam codicis habentia. Archaeologia libri saepe appellatur, quae se curat de materiis membranis (aliquando appellata vitulinum, charta, pigmenta, atramenta, et cetera), ac rationibus ad libros faciendos adhibitis, religatione non exclusa.
Clarae desunt definitiones: nonnulli codicologistae dicunt eorum disciplinam comprehendere palaeographiam, studium chirographi, sed alii dicunt eorum disciplinam codicologiam amplecti. Studium proprietatum scriptarum sicut marginalia, glossae, inscriptiones possessionis, in ambabus disciplinis invenitur, sicut studium ornamentorum, quod aliter ad historiam artis pertinet.
Codicologistae per proprietates libri diligenter investigandas originem et historiam libri aliquando colligi, vel elementa diu separata sed olim in eodem libro coniuncta adaequari possunt. Palaeographi et codicologistae etiam historiam bibliothecarum, bibliophiliam, et catalogos librorum investigant.
Corpora magni momenti
[recensere | fontem recensere]Nonnulla repositoria datorum interretialia magni momenti facultates manuscriptorum mediaevalium investigandorum habent.
- Codices Electronici Ecclesiae Coloniensis Universitatis Coloniensis: circa 500 manuscripta (plaerumque ex regione Germanica, cum photographematibus).
- Marburger Repertorium manuscriptorum Germanicorum ex saeculis tertio decimo et quarto decimo, Philipps-Universität Marburg (catalogus descriptivus).
- "The Digital Walters," www.thedigitalwalters.org (Musei Artis Walterani Baltimorae Terrae Mariae siti: plus quam 900 manuscripta illuminata et 1250 incunabula).
- Codices Electronici Sangallenses, www.cesg.unifr.ch (manuscriptum Sancti Galli).
- "Department for Special Collections," www.kfunigraz.ac.at (University Library of Graz, Catalogus, cui sunt plus quam duo milia manuscriptorum partim in interrete oneratorum).
- Catalogus, homepage.univie.ac.ar (de Austria, cum manuscriptis decoris saeculorum ab octavo ad tredecimum).
- Bibliotheca Britannica, nonnulla corpra ingentia; e.g. Corpus Harleianum (Beowulf, Evangelium Lindisfarne, et alia opera Anglosaxonica).
- Bibliotheca Bodleiana Oxoniae catalogus.
- Bibliotheca Congressionalis Vasingtoniae: ingens catalogus corporum manuscriptorum.
- Museum et Bibliotheca Manuscriptorum Hillianum Collegeville Minnesotae: 90 000 manuscripta ex Austria et Hispania.
- Philippe Bobichon, Codicological Glossary Online. Page Layout of Hebrew, Greek, Arabic, Roman and Latin Manuscripts/Le lexicon : Mise en page et mise en texte des manuscrits hébreux, grecs, latins, romans et arabes : [1]
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Manuscripta saeculorum a duodecimo ad septimum decimum, cdi.uvm.edu (Center for Digital Initiatives, University of Vermont Libraries)