‘Quod est’ in has species divido, ut sint corporalia aut incorporalia; nihil tertium est. Corpus quomodo divido? ut dicam: aut animantia sunt aut inanima. Rursus animantia quemadmodum divido? ut dicam: quaedam animum habent, quaedam tantum animam, at sic: quaedam impetum habent, incedunt, transeunt, quaedam solo affixa radicibus aluntur, crescunt. Rursus animalia in quas species seco? aut mortalia sunt aut immortalia. —Ad Lucilium epistulae moralesSenecae[6][7]
Latinitas postclassica
saec. VI.
Quod si diapente efficere volumus, quinque partibus totam chordam, id est spatium ab E ad F divido ac tres uni proportioni, duas vero reliquae dabo, atque ita posito semisphaerio, secundum superius dictum modum consonantias dissonantiasque perpendo; item si diapason consonantiam temptare voluero, totum tribus partibus seco, atque in unam duasque distribuens easdem simul vel alterutram pulsans quid consonet, vel quod dissonet utraque cognosco. —De institutione musicaBoetii[8][7]
Fontes
↑ 1.01.1Aegidius [Egidio] Forcellini, Lexicon Totius Latinitatis (Editio Quarta: Bononiae, Patavii) Tom. IV (R-S) / Tom. IV (T-Z), p. 275 — “SĔCO, sĕcas, sĕcŭi, raro sĕcāvi, sectum, raro sĕcātum, sĕcare, a. 1.”
↑ 2.02.1Freund, Wilhelm (1806-1894). Grand dictionnaire de la langue latine … (Editio Prima: Paris, 1883-1929) Tom. II, p. 584 — “sĕco, cŭi, ctum (part. futur secaturus, Colum. 5, 6, 2) 1. v. a.”