[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Bacchides

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Bacchides
saeculo III a.Ch.n.
editio: incognita
fons: thelatinlibrary.com

T. MACCI PLAVTI BACCHIDES

PERSONAE

PISTOCLERVS ADVLESCENS
BACCHIS-
BACCHIS-
SORORES MERETRICES

LYDVS PAEDAGOGVS
CHRYSALVS SERVVS
NICOBVLVS SENEX
MNESILOCHVS ADVLESCENS
PHILOXENVS SENEX
PARASITVS
PVER
ARTAMO LORARIVS
CLEOMACHVS MILES

FRAGMENTA

Non. 342M
quibus ingenium in animo utibilest, modicum et sine vernilitate

Non. 172M
vincla, virgae, molae: saevitudo mala fit peior

Char. GL 1.219K
converrite *** scopis, agite strenue

Festus 169M
ecquis evocat
cum nassiterna et cum aqua istum impurissimum? 5

Pomp. C. art. Don. GL 5.199K
sicut lacte lactis similest

Serv. A. 6.383
BACCHIS illa mi cognominis fuit

Serv. A. 12.7
(latro) suam qui auro vitam venditat

Prisc. GL 2.575K
scio spiritum eius maiorem esse multo
quam folles taurini habent, cum liquescunt 10
petrae, ferrum ubi fit. <Cuiatis tibi visust?>
Praenestinum opino esse, ita erat gloriosus.

Don. Ter. An. 1.2.34
neque <id> haud subditiva gloria oppidum arbitror.

Non. 334M
(PVER) ne a quoquam acciperes alio mercedem annuam,
nisi ab sese, nec cum quiquam limares caput. 15

Non. 333M
limaces viri

Non. 173M
cor meum, spes mea,
mel meum, suavitudo, cibus, gaudium.

Don. Ter. Eu. 4.2.13
sine te amem

Non. 421M, Serv. A. 4.194
Cupidon tecum saevust anne Amor? 20

Char. GL 1.201K
Vlixem audivi fuisse aerumnosissimum,
qui annis viginti errans a patria afuit;
verum hic adulescens multo Vlixem anteit ***
qui ilico errat intra muros civicos.

Serv. A. 10.493
quidquid est nomen sibi 25

Char. GL 1.229K, Non. 6M
(PISTOCLERVS) quae sodalem atque me exercitos habet

Non. 102M
nam credo cuivis excantare cor potes.

Char. GL 1.200K
sin lenocinium forte collibitum est tibi,
videas mercedis quid tibi est aecum dari,
ne istac aetate me sectere gratiis. 30

Char. GL 1.123K
Arabus

ACTVS I

I.i
BACCHIS Quid si hoc potis est ut tu taceas, ego loquar? SOROR 35
        Lepide, licet.
BACCH. Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror.
SOR. Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio.
BACCH. Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio.
sequere hac. PISTOCLERVS Quid agunt duae germanae meretrices cognomines?
quid in consilio consuluistis? BACCH. Bene. PIST. Pol haud meretricium est. 40
BACCH. Miserius nihil est quam mulier. PIST. Quid esse dices dignius?
BACCH. Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam,
ut istunc militem — ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum.
id, amabo te, huic caveas. PIST. Quid isti caveam? B. Vt revehatur domum,
ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi; 45
nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens.
P. Vbi nunc is homost? B. Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius
poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere.
eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium.
P. Viscus merus vostrast blanditia. B. Quid iam? P. Quia enim intellego, 50
duae unum expetitis palumbem, ~ perii harundo alas verberat.
non ego istuc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror.
BACCH. Qui, amabo? PIST. Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom.
BACCH. Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat?
PIST. Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia. 55
nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.
BACCH. Egomet, apud me <si> quid stulte facere cupias, prohibeam.
sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo,
quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam:
tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis; 60
et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur.
quid, amabo, opticuisti? PIST. Quia istaec lepida sunt memoratui:
eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt,
animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant.
SOR. Quid ab hac metuis? PIST. Quid ego metuam rogitas? adulescens homo 65
penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?
[ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?]
BACCH. Lepide memoras. PIST. Vbi ego capiam pro machaera turturem,
[ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum]
pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, 70
pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium,
ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
apage a me, apage. B. Ah, nimium ferus es. P. Mihi sum. B. Malacissandus es.
equidem tibi do hanc operam. PIST. Ah, nimium pretiosa es operaria.
BACCH. Simulato me amare. PIST. Vtrum ego istuc iocon adsimulem an serio? 75
BACCH. Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo
me amplexari. PIST. Quid eo mi opus est? BACCH. Vt ille te videat volo.
scio quid ago. PIST. Et pol ego scio quid metuo. sed quid ais? B. Quid est?
PIST. Quid si apud te eveniat desubito prandium aut potatio
forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, 80
ubi ego tum accumbam? BACCH. Apud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet.
locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est.
ubi tu lepide voles esse tibi, 'mea rosa', mihi dicito
'dato qui bene sit': ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo.
PIST. Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest. 85
BACCH. Atque ecastor apud hunc fluvium aliquid perdundumst tibi.
manum da et sequere. P. Aha, minime. B. Quid ita? P. Quia istoc in lecebrosius
fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo.
BACCH. Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua.
ille quidem hanc abducet; tu nullus adfueris, si non lubet. 90
PIST. Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo?
B. Quid est quod metuas? P. Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo:
tuos sum, tibi dedo operam. B. Lepidu's. nunc ego te facere hoc volo.
ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam:
eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras; 95
tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium.
PIST. Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia
et operam dare mi et ad eam operam facere sumptum de tuo.
BACCH. At ego nolo dare te quicquam. P. Sine. B. Sino equidem, si lubet.
propera, amabo. PIST. Prius hic adero quam te amare desinam.— 100
SOR. Bene me accipies advenientem, mea soror. BACCH. Quid ita, obsecro?
SOR. Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus.
BACCH. Meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo de Mnesilocho, soror,
ut hic accipias potius aurum, quam hinc eas cum milite.
SOR. Cupio. BACCH. Dabitur opera. aqua calet: eamus hinc intro, ut laves. 105
nam uti navi vecta es, credo timida es. SOR. Aliquantum, soror.
[simul huic nescio cui, turbare qui huc it, decedamus * ]
BACCH. Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes lassitudinem.

I.ii
LYDVS Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor,
expectans quas tu res hoc ornatu geras. 110
namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem
videtur posse hic ad nequitiam adducier.
quo nunc capessis ted hinc adversa via
cum tanta pompa? PISTOCLERVS Huc. LYD. Quid huc? quis istic habet?
PIST. Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium, 115
Iocus, Ludus, Sermo, Suavisaviatio.
LYD. Quid tibi commercist cum dis damnosissimis?
PIST. Mali sunt homines, qui bonis dicunt male;
tu dis nec recte dicis: non aequom facis.
LYD. An deus est ullus Suavisaviatio? 120
PIST. An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus;
quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem,
is stultior es barbaro poticio,
qui tantus natu deorum nescis nomina.
LYD. Non hic placet mi ornatus. PIST. Nemo ergo tibi 125
haec apparavit: mihi paratum est quoi placet.
LYD. Etiam me advorsus exordire argutias?
qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet.
PIST. Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit.
magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode 130
pro dignitate opsoni haec concuret cocus.
LYD. Iam perdidisti te atque me atque operam meam,
qui tibi nequiquam saepe monstravi bene.
PIST. Ibidem ego meam operam perdidi, ubi tu tuam:
tua disciplina nec mihi prodest nec tibi. 135
LYD. O praeligatum pectus. PIST. Odiosus mihi es.
tace atque sequere, Lyde, me. LYD. Illuc sis vide,
non paedagogum iam me, sed Lydum vocat.
PIST. Non par videtur neque sit consentaneum,
cum haec <qui emit> intus sit et cum amica accubet 140
cumque osculetur et convivae alii accubent,
praesentibus illis paedagogus una ut siet.
LYD. An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro?
PIST. Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust.
LYD. Tu amicam habebis? PIST. Cum videbis, tum scies. 145
LYD. Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum.
PIST. Omitte, Lyde, ac cave malo. LYD. Quid? cave malo?
PIST. Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo.
LYD. O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens.
[video nimio iam multo plus quam volueram.] 150
vixisse nimio satiust iam quam vivere.
magistron quemquam discipulum minitarier?
[nil moror discipulos mihi iam plenos sanguinis:
valens afflictat me vacivom virium.]
PIST. Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus. 155
LYD. Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam
teque ad patrem esse mortuom renuntiem.
PIST. Satis historiarumst. LYD. Hic vereri perdidit.
compendium edepol haud aetati optabile
fecisti, cum istanc nactu's inpudentiam. 160
occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi
patrem tibi esse? PIST. Tibi ego an tu mihi servos es?
LYD. Peior magister te istaec docuit, non ego.
nimio es tu ad istas res discipulus docilior,
quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi. 165
[edepol fecisti furtum in aetatem malum
cum istaec flagitia me celavisti et patrem.]
PIST. Istactenus tibi, Lyde, libertas datast
orationis. satis est. sequere hac me ac tace.—

ACTVS II

II.i
CHRYSALVS Erilis patria, salve, quam ego biennio, 170
postquam hinc in Ephesum abii, conspicio lubens.
saluto te, vicine Apollo, qui aedibus
propinquos nostris accolis, veneroque te,
ne Nicobulum me sinas nostrum senem
prius convenire quam sodalem viderim 175
Mnesilochi Pistoclerum, quem ad epistulam
Mnesilochus misit super amica Bacchide.

II.ii
PISTOCLERVS Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere,
qui abire hinc nullo pacto possim, si velim:
ita me vadatum amore vinctumque adtines. 180
CHRYS. Pro di immortales, Pistoclerum conspicor.
o Pistoclere, salve. PIST. Salve, Chrysale.
CHRYS. Compendi verba multa iam faciam tibi.
venire tu me gaudes: ego credo tibi;
hospitium et cenam pollicere, ut convenit 185
peregre advenienti: ego autem venturum adnuo.
salutem tibi ab sodali solidam nuntio:
rogabis me ubi sit: vivit. PIST. Nempe recte valet?
CHRYS. Istuc volebam ego ex te percontarier.
PIST. Qui scire possum? CHRYS. Nullus plus. PIST. Quemnam ad modum? 190
CHRYS. Quia si illa inventa est, quam ille amat, recte valet;
si non inventa est, minus valet moribundusque est.
animast amica amanti: si abest, nullus est;
si adest, res nullast: ipsus est — nequam et miser.
sed tu quid factitasti mandatis super? 195
PIST. Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius,
non impetratum id advenienti ei redderem?
regiones colere mavellem Acherunticas.
CHRYS. Eho, an invenisti Bacchidem? PIST. Samiam quidem. 199-200
CHRYS. Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens; 201
scis tu ut confringi vas cito Samium solet.
PIST. Iamne ut soles? CHRYS. Dic ubi ea nunc est, obsecro.
PIST. Hic, exeuntem me unde aspexisti modo.
CHRYS. Vt istuc est lepidum: proximae viciniae 205
habitat. ecquidnam meminit Mnesilochi? PIST. Rogas?
immo unice unum plurimi pendit. CHRYS. Papae.
PIST. Immo ut eam credis? misera amans desiderat.
CHRYS. Scitum istuc. PIST. Immo, Chrysale, em non tantulum
umquam intermittit tempus quin eum nominet. 210
CHRYS. Tanto hercle melior. PIST. Immo — CHRYS. Immo hercle abiero
potius. PIST. Num invitus rem bene gestam audis eri?
CHRYS. Non res, sed actor mihi cor odio sauciat.
etiam Epidicum, quam ego fabulam aeque ac me ipsum amo,
nullam aeque invitus specto, si agit Pellio. 215
sed Bacchis etiam fortis tibi visast? PIST. Rogas?
ni nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem.
CHRYS. Edepol, Mnesiloche, ut hanc rem natam intellego,
quod ames paratumst: quod des inventost opus.
nam istic fortasse auro est opust. PIST. Philippeo quidem. 220
CHRYS. Atque eo fortasse iam opust. PIST. Immo etiam prius:
nam iam huc adveniet miles. CHRYS. Et miles quidem?
PIST. Qui de amittenda Bacchide aurum hic exiget.
CHRYS. Veniat quando volt, atque ita ne mihi sit morae.
domist: non metuo nec <ego> quoiquam supplico, 225
dum quidem hoc valebit pectus perfidia meum.
abi intro, ego hic curabo. tu intus dicito
Mnesilochum adesse Bacchidi. PIST. Faciam ut iubes.—
CHRYS. Negotium hoc ad me adtinet aurarium.
mille et ducentos Philippos attulimus aureos 230
Epheso, quos hospes debuit nostro seni.
inde ego hodie aliquam machinabor machinam,
unde aurum efficiam amanti erili filio.
sed foris concrepuit nostra: quinam exit foras?

II.iii
NICOBVLVS Ibo in Piraeum, visam ecquae advenerit 235
in portum ex Epheso navis mercatoria.
nam meus formidat animus, nostrum tam diu
ibi desidere neque redire filium.
CHRYS. Extexam ego illum pulchre iam, si di volunt.
haud dormitandumst: opus est chryso Chrysalo. 240
adibo hunc, quem quidem ego hodie faciam hic arietem
Phrixi, itaque tondebo auro usque ad vivam cutem.
servos salutat Nicobulum Chrysalus.
NIC. Pro di immortales, Chrysale, ubi mist filius?
CHRYS. Quin tu salutem primum reddis quam dedi? 245
NIC. Salve. sed ubinamst Mnesilochus? CHRYS. Vivit, valet.
NIC. Venitne? CHRYS. Venit. NIC. Euax, aspersisti aquam.
benene usque valuit? CHRYS. Pancratice atque athletice.
NIC. Quid hoc? qua causa eum in Ephesum miseram,
accepitne aurum ab hospite Archidemide? 250
CHRYS. Heu, cor meum et cerebrum, Nicobule, finditur,
istius hominis ubi fit quomque mentio.
tun hospitem illum nominas hostem tuom?
NIC. Quid ita, obsecro hercle? CHRYS. Quia edepol certo scio,
Volcanus, Luna, Sol, Dies, dei quattuor, 255
scelestiorem nullum inluxere alterum.
NIC. Quamne Archidemidem? CHRYS. Quam, inquam, Archidemidem.
NIC. Quid fecit? CHRYS. Quid non fecit? quin tu id me rogas?
primumdum infitias ire coepit filio,
negare se debere tibi triobulum. 260
continuo antiquom hospitem nostrum sibi
Mnesilochus advocavit, Pelagonem senem;
eo praesente homini extemplo ostendit symbolum,
quem tute dederas, ad eum ut ferret, filio.
NIC. Quid ubi ei ostendit symbolum? CHRYS. Infit dicere 265
adulterinum et non eum esse symbolum.
quotque innocenti ei dixit contumelias!
adulterare eum aibat rebus ceteris.
NIC. Habetin aurum? id mihi dici volo.
CHRYS. Postquam quidem praetor recuperatores dedit, 270
damnatus demum, vi coactus reddidit
ducentos et mille Philippum. NIC. Tantum debuit.
CHRYS. Porro etiam ausculta pugnam quam voluit dare.
NIC. Etiamnest quid porro? CHRYS. Em, accipitrina haec nunc erit.
NIC. Deceptus sum, Autolyco hospiti aurum credidi. 275
CHRYS. Quin tu audi. NIC. Immo ingenium avidi haud pernoram hospitis.
CHRYS. Postquam aurum abstulimus, in navem conscendimus,
domi cupientes. forte ut adsedi in stega,
dum circumspecto, atque ego lembum conspicor
longum, strigorem maleficum exornarier. 280
NIC. Perii hercle, lembus ille mihi laedit latus.
CHRYS. Is erat communis cum hospite et praedonibus.
NIC. Adeon me fuisse fungum, ut qui illi crederem,
cum mi ipsum nomen eius Archidemides
clamaret dempturum esse, si quid crederem? 285
CHRYS. Is lembus nostrae navi insidias dabat.
occepi ego observare eos quam rem gerant.
interea e portu nostra navis solvitur.
ubi portu eximus, homines remigio sequi,
neque aves neque venti citius. quoniam sentio 290
quae res gereretur, navem extemplo statuimus.
quoniam vident nos stare, occeperunt ratem
turbare in portu. NIC. Edepol mortalis malos.
quid denique agitis? CHRYS. Rursum in portum recipimus.
NIC. Sapienter factum a vobis. quid illi postea? 295
CHRYS. Revorsionem ad terram faciunt vesperi.
NIC. Aurum hercle auferre voluere: ei rei operam dabant.
CHRYS. Non me fefellit, sensi, eo exanimatus fui.
quoniam videmus auro insidias fieri,
capimus consilium continuo; postridie 300
auferimus aurum omne illis praesentibus,
palam atque aperte, ut illi id factum sciscerent.
NIC. Scite hercle. cedo quid illi? CHRYS. Tristes ilico,
quom extemplo a portu ire nos cum auro vident,
subducunt lembum capitibus quassantibus. 305
nos apud Theotimum omne aurum deposivimus,
qui illic sacerdos est Dianae Ephesiae.
NIC. Quis istic Theotimust? CHRYS. Megalobuli filius,
qui nunc in Ephesost Ephesiis carissimus.
NIC. Ne ille hercle mihi sit multo tanto carior, 310
si me illo auro tanto circumduxerit.
CHRYS. Quin in eapse aede Dianai conditumst;
ibidem publicitus servant. NIC. Occidistis me;
nimio hic privatim servaretur rectius.
sed nilne attulistis inde auri domum? 315
CHRYS. Immo etiam. verum quantum attulerit nescio.
NIC. Quid? nescis? CHRYS. Quia Mnesilochus noctu clanculum
devenit ad Theotimum, nec mihi credere
nec cuiquam in navi voluit: eo ego nescio
quantillum attulerit; verum haud permultum attulit. 320
NIC. Etiam dimidium censes? CHRYS. Non edepol scio;
verum haud opinor. NIC. Fertne partem tertiam?
CHRYS. Non hercle opinor; verum verum nescio.
profecto de auro nil scio nisi nescio.
nunc tibimet illuc navi capiundumst iter, 325
ut illud reportes aurum ab Theotimo domum.
atque heus tu. NIC. Quid vis? CHRYS. Anulum gnati tui
facito ut memineris ferre. NIC. Quid opust anulo?
CHRYS. Quia id signumst cum Theotimo, qui eum illi adferet,
ei aurum ut reddat. NIC. Meminero, et recte mones. 330
sed divesne est istic Theotimus? CHRYS. Etiam rogas?
quin auro habeat soccis subpactum solum?
NIC. Cur ita fastidit? CHRYS. Tantas divitias habet;
nescit quid faciat auro. NIC. Mihi dederit velim.
sed qui praesente id aurum Theotimo datumst? 335
CHRYS. Populo praesente: nullust Ephesi quin sciat.
NIC. Istuc sapienter saltem fecit filius,
cum diviti homini id aurum servandum dedit;
ab eo licebit quamvis subito sumere.
CHRYS. Immo em tantisper numquam te morabitur, 340
quin habeas illud quo die illuc veneris.
NIC. Censebam me effugisse a vita marituma,
ne navigarem tandem hoc aetatis senex;
id mi haud, utrum velim, licere intellego:
ita bellus hospes fecit Archidemides. 345
ubi nunc est ergo meus Mnesilochus filius?
CHRYS. Deos atque amicos iit salutatum ad forum.
NIC. At ego hinc ad illum, ut convenam quantum potest.—
CHRYS. Ille est oneratus recte et plus iusto vehit.
exorsa haec tela non male omnino mihi est: 350
ut amantem erilem copem facerem filium,
ita feci, ut auri quantum vellet sumeret,
quantum autem lubeat reddere ut reddat patri.
senex in Ephesum ibit aurum arcessere,
hic nostra agetur aetas in malacum modum, 355
siquidem hic relinquet neque secum abducet senex
med et Mnesilochum. quas ego hic turbas dabo!
sed quid futurumst, cum hoc senex resciverit,
cum se excucurrisse illuc frustra sciverit
nosque aurum abusos? quid mihi fiet postea? 360
credo hercle adveniens nomen mutabit mihi
facietque extemplo Crucisalum me ex Chrysalo.
aufugero hercle, si magis usus venerit.
si ero reprehensus, macto ego illum infortunio:
si illi sunt virgae ruri, at mihi tergum domist. 365
nunc ibo, erili filio hanc fabricam dabo
super auro amicaque eius inventa Bacchide.—

ACTVS III

III.i
LYDVS Pandite atque aperite propere ianuam hanc Orci, obsecro.
nam equidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit,
nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet. 370
Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae.
apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.
omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare—
quae ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.
egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem, 375
Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?
[quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos
ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.]
neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis,
quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos 380
tua infamia fecisti gerulifigulos flagiti.
[nunc prius quam malum istoc addis, certumst iam dicam patri]
de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam,
ut eum ex lutulento caeno propere hinc eliciat foras.—

III.ii
MNESILOCHVS Multimodis meditatus egomet mecum sum, et ita esse arbitror: 385
homini amico, qui est amicus ita uti nomen possidet,
nisi deos ei nil praestare; id opera expertus sum esse ita.
nam ut in Ephesum hinc abii — hoc factumst ferme abhinc biennium—
ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras
misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem. illum intellego 390
invenisse, ut servos meus mi nuntiavit Chrysalus.
condigne is quam techinam de auro advorsum meum fecit patrem,
ut mi amanti copia esset. [sed eccum video incedere.]
nam pol quidem meo animo ingrato homine nihil inpensiust;
malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum; 395
nimio inpendiosum praestat te quam ingratum dicier:
illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali.
qua me causa magis cum cura esse aecum, obvigilatost opus.
nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur,
sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoivis modi, 400
iustus iniustus, malignus largus, comis incommodus.
cave sis te superare servom siris faciundo bene.
utut eris, moneo, haud celabis. sed eccos video incedere
patrem sodalis et magistrum. hinc auscultabo quam rem agant.

III.iii
LYDVS Nunc experiar, sitne aceto tibi cor acre in pectore. 405
sequere. PHILOXENVS Quo sequar? quo ducis nunc me? LYD. Ad illam quae tuom
perdidit, pessum dedit tibi filium unice unicum.
PHIL. Heia, Lyde, leniter qui saeviunt sapiunt magis.
minus mirandumst, illaec aetas si quid illorum facit,
quam si non faciat. feci ego istaec itidem in adulescentia. 410
LYD. Ei mihi, ei mihi, istaec illum perdidit assentatio.
nam absque te esset, ego illum haberem rectum ad ingenium bonum:
nunc propter te tuamque pravos factus est fiduciam
Pistoclerus. MNES. Di immortales, meum sodalem hic nominat.
quid hoc negoti est, Pistoclerum Lydus quod erum tam ciet? 415
PHIL. Paulisper, Lyde, est libido homini suo animo obsequi;
iam aderit tempus, cum sese etiam ipse oderit. morem geras;
dum caveatur, praeter aequom ne quid delinquat, sine.
LYD. Non sino, neque equidem illum me vivo corrumpi sinam.
sed tu, qui pro tam corrupto dicis causam filio, 420
eademne erat haec disciplina tibi, cum tu adulescens eras?
nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae,
digitum longe a paedagogo pedem ut efferres aedibus.
ante solem exorientem nisi in palaestram veneras,
gymnasi praefecto haud mediocris poenas penderes. 425
id quom optigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum:
et discipulus et magister perhibebantur improbi.
ibi cursu luctando hasta disco pugilatu pila
saliendo sese exercebant magis quam scorto aut saviis:
ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis. 430
inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum,
cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres
cum libro: cum legeres, si unam peccavisses syllabam,
fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.
MNES. Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser; 435
innocens suspicionem hanc sustinet causa mea.
PHIL. Alii, Lyde, nunc sunt mores. LYD. Id equidem ego certo scio.
nam olim populi prius honorem capiebat suffragio,
quam magistro desinebat esse dicto oboediens;
at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu, 440
extemplo puer paedagogo tabula disrumpit caput.
cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater:
'noster esto, dum te poteris defensare iniuria.'
provocatur paedagogus: 'eho senex minimi preti,
ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue.' 445
[it magister quasi lucerna uncto expretus linteo.]
itur illinc iure dicto. hocine hic pacto potest
inhibere imperium magister, si ipsus primus vapulet?
MNES. Acris postulatio haec est. cum huius dicta intellego,
mira sunt ni Pistoclerus Lydum pugnis contudit. 450
LYD. Sed quis hic est, quem astantem video ante ostium? o Philoxene,
deos propitios me videre quam illum <haud> mavellem mihi.
PHIL. Quis illic est? LYD. Mnesilochus, gnati tui sodalis [Pistocleri].
haud consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat.
fortunatum Nicobulum, qui illum produxit sibi. 455
PHIL. Salvos sis, Mnesiloche, salvom te advenire gaudeo.
MNES. Di te ament, Philoxene. LYD. Hic enim rite productust patri:
in mare it, rem familiarem curat, custodit domum,
obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris.
hic sodalis Pistoclero iam puer puero fuit; 460
triduom non interest aetatis uter maior siet:
verum ingenium plus triginta annis maiust quam alteri.
PHIL. Cave malo et compesce in illum dicere iniuste. LYD. Tace,
stultus es qui illi male aegre patere dici qui facit.
[nam illum meum malum promptare malim quam peculium. 465
PHIL. Quidum? LYD. Quia, malum si promptet, in dies faciat minus.]
MNES. Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom?
LYD. Periit tibi sodalis. MNES. Ne di sirint. LYD. Sic est ut loquor.
quin ego cum peribat vidi, non ex audito arguo.
MNES. Quid factum est? LYD. Meretricem indigne deperit. M. Non tu taces? 470
LYD. Atque acerrume aestuosam: absorbet ubi quemque attigit.
M. Vbi ea mulier habitat? L. Hic. M. Vnde eam esse aiunt? L. Ex Samo.
M. Quae vocatur? L. Bacchis. M. Erras, Lyde: ego omnem rem scio
quem ad modumst. tu Pistoclerum falso atque insontem arguis.
nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulo 475
rem mandatam exsequitur. ipsus neque amat nec tu creduas.
LYD. Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo,
ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens?
nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidem
manus ferat <ei> ad papillas, labra ab labris nusquam auferat? 480
nam alia memorare quae illum facere vidi dispudet:
cum manum sub vestimenta ad corpus tetulit Bacchidi
me praesente, neque pudere quicquam. quid verbis opust?
mihi discipulus, tibi sodalis periit, huic filius;
nam ego illum periisse dico quoi quidem periit pudor. 485
[quid opust verbis? si opperiri vellem paulisper modo,
ut opinor illius inspectandi mi esset maior copia,
plus viderem quam deceret, quam me atque illo aequom foret.]
MNES. Perdidisti me, sodalis. egone ut illam mulierem
capitis non perdam? perire me malis malim modis. 490
satin ut quem tu habeas fidelem tibi aut cui credas nescias?
LYD. Viden ut aegre patitur gnatum esse corruptum tuom,
suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine?
PHIL. Mnesiloche, hoc tecum oro, ut illius animum atque ingenium regas;
serva tibi sodalem et mihi filium. MNES. Factum volo. 495
LYD. Melius esset, me quoque una si cum illo relinqueres.
PHIL. Adfatim est. LYD. Mnesiloche, cura, ei, concastiga hominem probe,
qui dedecorat te, me amicosque alios flagitiis suis.
Phil. In te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me. L. Sequor.—

III.iv
MNES. Inimiciorem nunc utrum credam magis 500
sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst.
illum exoptavit potius? habeat. optumest.
ne illa illud hercle cum malo fecit suo;
nam mihi divini numquam quisquam creduat,
ni ego illam exemplis plurumis planeque — amo. 505
ego faxo hau dicet nactam quem derideat.
nam iam domum ibo atque — aliquid surrupiam patri.
id isti dabo. ego istanc multis ulciscar modis. 507a
adeo ego illam cogam usque ut mendicet — meus pater.
sed satine ego animum mente sincera gero,
qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor? 510
amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam.
verum quam illa umquam de mea pecunia
ramenta fiat plumea propensior,
mendicum malim mendicando vincere.
numquam edepol viva me inridebit. nam mihi 515
decretumst renumerare iam omne aurum patri.
igitur mi inani atque inopi subblandibitur
tum quom blandiri nihilo pluris referet,
quam si ad sepulcrum mortuo narres logos.
[sed autem quam illa umquam meis opulentiis 519a
ramenta fiat gravior aut propensior, 519b
mori me malim excruciatum inopia.] 519c
profecto stabilest me patri aurum reddere.
eadem exorabo, Chrysalo causa mea
pater ne noceat, neu quid ei suscenseat
mea causa de auro quod eum ludificatus est;
nam illi aequomst me consulere, qui causa mea
mendacium ei dixit. vos me sequimini.— 525

III.v
PISTOCLERVS Rebus aliis antevortar, Bacchis, quae mandas mihi:
Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul.
nam illud animus meus miratur, si a me tetigit nuntius,
quid remoretur. ibo ut visam huc ad eum, si forte est domi.

III.vi
MNESILOCHVS Reddidi patri omne aurum. nunc ego illam me velim 530
convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam.
sed veniam mihi quam gravate pater dedit de Chrysalo;
verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat.
PIST. Estne hic meus sodalis? MNES. Estne hic hostis, quem aspicio, meus?
PIST. Certe is est.MNES. Is est. PIST. Adibo contra et contollam gradum. 535
salvos sis, Mnesiloche. MNES. Salve. PIST. Salvos quom peregre advenis,
cena detur. MNES. Non placet mi cena quae bilem movet.
PIST. Numquae advenienti aegritudo obiecta est? MNES. Atque acerruma.
PIST. Vnde? MNES. Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac.
PIST. Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas 540
esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis,
lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.
nullus est quoi non invideant rem secundam optingere;
sibi ne invideatur, ipsi ignavia recte cavent.
MNES. Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes. 545
sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo:
nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.
ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant.
sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi:
ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali 550
faceret in me, inconciliaret copias omnis meas.
PIST. Improbum istunc esse oportet hominem. MNES. Ego ita esse arbitror.
PIST. Obsecro hercle loquere, quis is est. MNES. Benevolens vivit tibi.
nam ni ita esset, tecum orarem ut ei quod posses mali
facere faceres. PIST. Dic modo hominem qui sit: si non fecero 555
ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum.
MNES. Nequam homost, verum hercle amicus est tibi. PIST. Tanto magis
dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam.
MNES.Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar.
Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus. 560
PIST. Quid istuc est? MNES. Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam
super amica, ut mi invenires? PIST. Fateor factum, et repperi.
MNES. Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia
quibuscum haberes rem, nisi cum illa quam ego mandassem tibi
occiperes tute ~ amare et mi ires consultum male? 565
PIST. Sanun es? MNES. Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega.
perdidisti me. PIST. Etiamne ultro tuis me prolectas probris?
Mnes. Quid? amas Bacchidem? PIST. Duas ergo hic intus eccas Bacchides.
M. Quid? duas? P. Atque ambas sorores. M. Loqueris nunc nugas sciens.
PIST. Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier, 570
tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam. M. Immo ibo, mane.
PIST. Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum. M. Sequor.—

ACTVS IV

IV.i
PARASITVS Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi,
militis, qui amicam secum avexit ex Samo.
nunc me ire iussit ad eam et percontarier, 575
utrum aurum reddat anne eat secum semul.
tu dudum, puere, cum illac usque isti semul:
quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores.
recede hinc dierecte. ut pulsat propudium!
comesse panem tris pedes latum potes, 580
fores pultare nescis. ecquis in aedibust?
heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
ecquis exit?

IV.ii
        PISTOCLERVS Quid istuc? quae istaec est pulsatio?

      • quae te mala crux agitat, qui ad istunc modum

alieno viris tuas extentes ostio? 585
fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi?
PAR. Adulescens, salve. PIST. Salve. sed quem quaeritas?
PAR. Bacchidem. PIST. Vtram ergo? PAR. Nil scio nisi Bacchidem.
paucis: me misit miles ad eam Cleomachus,
vel ut ducentos Philippos reddat aureos 590
vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul.
PIST. Non it. negat se ituram. abi et renuntia.
alium illa amat, non illum. duc te ab aedibus.
PAR. Nimis iracunde. PIST. At scin quam iracundus siem?
ne tibi hercle haud longe est os ab infortunio, 595
ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt.
PAR. Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost,
ne nucifrangibula excussit ex malis meis.
tuo ego istaec igitur dicam illi periculo.
PIST. Quid ais tu? PAR. Ego istuc illi dicam. PIST. Dic mihi, 600
quis tu es? PAR. Illius sum integumentum corporis.
PIST. Nequam esse oportet cui tu integumentum improbu's.
PAR. Sufflatus ille huc veniet. PIST. Dirrumptum velim.
PAR. Numquid vis? PIST. Abeas. celeriter factost opus.
PAR. Vale, dentifrangibule.— PIST. Et tu, integumentum, vale. 605
in eum nunc haec res venit locum, ut quid consili
dem meo sodali super amica nesciam,
qui iratus renumeravit omne aurum patri,
neque nummus ullust qui reddatur militi.
sed huc concedam, nam concrepuerunt fores. 610
Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.

IV.iii
MNESILOCHVS Petulans, protervo iracundo animo, indomito incogitato,
sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore,
incredibilis imposque animi, inamabilis inlepidus vivo,
malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo 615
ego esse aliis. credibile hoc est? 615a
nequior nemost neque indignior quoi
di bene faciant neque quem quisquam 616a
homo aut amet aut adeat.
inimicos quam amicos aequomst med habere,
malos quam bonos par magis me iuvare.
omnibus probris, quae improbis viris 620
digna sunt, dignior nullus est homo;
qui patri reddidi omne aurum amans, <mihi>
quod fuit prae manu. sumne ego homo miser?
perdidi me simulque operam Chrysali.
PI. Consolandus hic mist, ibo ad eum. 625
Mnesiloche, quid fit? MN. Perii.
PI. Di melius faciant. MN. Perii. 626a
PI. Non taces, insipiens? MN. Taceam?
PI. Sanus satis non es. MN. Perii. 627a
multa mala mi in pectore nunc acria atque acerba eveniunt.
criminin me habuisse fidem? immerito tibi iratus fui.
PI. Heia, bonum habe animum. MN. Vnde habeam? mortuos pluris pretist 630
quam ego sum. PI. Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc,
eum ego meis dictis malis his foribus atque hac <platea abegi>;
reppuli, reieci hominem. MN. Quid mi id prodest? <quom ipse veniet,>
quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio.
PI. Si mihi sit, non pollicear. MN. Scio, dares, novi <tuom>. 635
sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; <eo quod amas tamen>
nunc agitas sat tute tuarum rerum; <sin liber sies>
egone ut opem mi ferre posse putem inopem te? <non potest>.
PI. Tace modo: deus respiciet nos aliquis. MN. Nugae. <vale>. 638a
P. Mane. M. Quid est? P. Tuam copiam eccam Chrysalum video. <tace.>

IV.iv
CHRYSALVS Hunc hominem decet auro expendi, huic decet statuam statui ex
        auro;
nam duplex hodie facinus feci, duplicibus spoliis sum adfectus.
erum maiorem meum ut ego hodie lusi lepide, ut ludificatust.
callidum senem callidis dolis
compuli et perpuli, mi omnia ut crederet.
nunc amanti ero filio senis, 645
quicum ego bibo, quicum edo et amo,
regias copias aureasque optuli,
ut domo sumeret neu foris quaereret.
non mihi isti placent Parmenones, Syri,
qui duas aut tris minas auferunt eris. 650
nequius nil est quam egens consili servos, nisi
habet multipotens pectus:
ubicumque usus siet, pectore expromat suo.
nullus frugi esse potest homo,
nisi qui et bene et male facere tenet. 655
improbis cum improbus sit, harpaget furibus,
furetur quod queat,
vorsipellem frugi convenit esse hominem,
pectus quoi sapit: bonus sit bonis, malus sit malis; 659-660
utcumque res sit, ita animum habeat. 662
sed lubet scire quantum aurum erus sibi
dempsit et quid suo reddidit patri.
si frugi est, Herculem fecit ex patre: 665
decimam partem ei dedit, sibi novem abstulit.
sed quem quaero optume eccum obviam mihi est.
num qui nummi exciderunt, ere, tibi,
quod sic terram optuere? 668a
quid vos maestos tam tristesque esse conspicor?
non placet nec temere est etiam. quin mihi respondetis?
MNES. Chrysale, occidi. CHRYS. Fortassis tu auri dempsisti parum?
MNES. Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum.
CHRYS. Quid igitur, stulte? <an tu,> quoniam occasio ad eam rem fuit
mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres,
sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus? 675
an nescibas quam eius modi homini raro tempus se daret?
MNES. Erras. CHRYS. At quidem tute errasti, cum parum immersti ampliter.
MNES. Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris.
occidi. CHRYS. Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali.
MNES. Perii. CHRYS. Quid ita? MNES. Quia patri omne cum ramento reddidi. 680
CHRYS. Reddidisti? M. Reddidi. C. Omnene? M. Oppido. C. Occisi sumus.
qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum?
MNES. Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale,
mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi
meo patri. CHRYS. Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri? 685
MNES. Me id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide. CHRYS. Em,
istoc dicto dedisti hodie in cruciatum Chrysalum;
nam ubi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex.
MNES. Ego patrem exoravi. CHRYS. Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor?
MNES. Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat; 690
atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale.
CHRYS. Quid vis curem? MNES. Vt ad senem etiam alteram facias viam.
compara, fabricare finge quod lubet, conglutina,
ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas.
CHRYS. Vix videtur fieri posse. MNES. Perge, ac facile ecfeceris. 695
CHRYS. Quam, malum, facile, quem mendaci prendit manufesto modo?
quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere.
MNES. Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi.
CHRYS. Quid dixit? MNES. Si tu illum solem sibi solem esse diceres,
se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies. 700
CHRYS. Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit.
MNES. Nunc quid nos vis facere? CHRYS. Enim nil nisi ut ametis impero.
ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo.
quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo?
sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi. 705
MNES. Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide.
CHRYS. Ego dabo. MNES. Tum nobis opus est sumptu. C. Ah, placide volo
unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam.
de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem;
ea ballista si pervortam turrim et propugnacula, 710
recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus:
si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus,
sicut animus sperat. PIST. Apud test animus noster, Chrysale.
CHRYS. Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito
PIST. Quid? C. Stilum, ceram et tabellas, linum. P. Iam faxo hic erunt.— 715
MNES. Quid nunc es facturus? id mihi dice. CHRYS. Coctumst prandium?
vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?
MNES. Sicut dicis. CHRYS. Pistoclero nulla amica est? M. Immo adest.
alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.
CHRYS. Quid tu loquere? MNES. Hoc, ut futuri sumus. CHRYS. Vbist 720
     biclinium
vobis stratum? MNES. Quid id exquaeris? CHRYS. Res itast, dici volo.
nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar.
MNES. Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice.
CHRYS. Euax, nimis bellus atque ut esse maxume optabam locus. 724-725
PIST. Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost. 726
CHRYS. Quid parasti? PIST. Quae parari tu iussisti omnia.
CHRYS. Cape stilum propere et tabellas tu has tibi. MNES. Quid postea?
CHRYS. Quod iubebo scribito istic. nam propterea <te> volo
scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat. 730
scribe. MNES. Quid scribam? CHRYS. Salutem tuo patri verbis tuis.
PIST. Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius.
C. Ne interturba. M. Iam imperatum in cera inest. C. Dic quem ad modum.
MNES. 'Mnesilochus salutem dicit suo patri.' CHRYS. Adscribe hoc cito:
'Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater, 735
quia tibi aurum reddidi et quia non te fraudaverim.'
PIST. Mane dum scribit. CHRYS. Celerem oportet esse amatoris manum.
P. Atque ~ idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito.
M. Loquere. hoc scriptumst. C. 'Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi,
sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat; 740
et profecto se ablaturum dixit.' plane adscribito.
MNES. Dic modo. CHRYS. 'Atque id pollicetur se daturum aurum mihi,
quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater.
sed, pater, vide ne tibi hodie verba det: quaeso cave.'
M. Loquere porro. C. Adscribe dum etiam. M. Loquere quid scribam modo. 745
CHRYS. 'Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris,
ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi.'
cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito.
MNES. Obsecro, quid istis ad istunc usust conscriptis modum,
ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi? 750
CHRYS. Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi?
mea fiducia opus conduxi et meo periclo rem gero.
MNES. Aequom dicis. C. Cedo tabellas. M. Accipe. C. Animum advortite.
Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio
cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst, 755
atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito.
PIST. Numquid aliud? CHRYS. Hoc, atque etiam: ubi erit accubitum semel,
ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum.
PIST. O imperatorem probum! CHRYS. Iam bis bibisse oportuit.
MNES. Fugimus.—

IV.v
CHRYS. Vos vostrum curate officium, ego efficiam meum. 760
insanum magnum molior negotium,
metuoque ut hodie possiem emolirier.
sed nunc truculento mi atque saevo usus senest;
nam non conducit huic sycophantiae
senem tranquillum esse ubi me aspexerit. 765
versabo ego illum hodie, si vivo, probe.
tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer.
adambulabo ad ostium, ut, quando exeat,
extemplo advenienti ei tabellas dem in manum.

IV.vi
NICOBVLVS Nimium illaec res est magnae dividiae mihi, 770
supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum.
CHRYS. Salvos sum, iratus est senex. nunc est mihi
adeundi ad hominem tempus. NIC. Quis loquitur prope?
atque hic quidem, opinor, Chrysalust. CHRYS. Accessero.
NIC. Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigo 775
in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum?
taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum
gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit,
ut tua iam virgis latera lacerentur probe 779-780
ferratusque in pistrino aetatem conteras. 781
omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua.
CHRYS. Men criminatust? optimest: ego sum malus,
ego sum sacer, scelestus. specta rem modo;
ego verbum faciam <nullum>. NIC. Etiam, carnufex, 785
minitare? CHRYS. Nosces tu illum actutum qualis sit.
nunc has tabellas ferre me iussit tibi.
orabat, quod istic esset scriptum ut fieret.
NIC. Cedo. CHRYS. Nosce signum. NIC. Novi. ubi ipse est? CHRYS. Nescio.
nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia. 790
scio me esse servom. nescio etiam id quod scio.
nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit;
pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus.
NIC. Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale.—
CHRYS. Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat. 795
servos arcessit intus qui me vinciant.
bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis.
sed conticiscam, nam audio aperiri fores.

IV.vii
NIC. Constringe tu illi, Artamo, actutum manus.
CHRYS. Quid feci? NIC. Impinge pugnum, si muttiverit. 800
quid hae locuntur litterae? CHRYS. Quid me rogas?
ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli.
NIC. Eho tu, *** loquitatusne es gnato meo
male per sermonem, quia mi id aurum reddidit,
et te dixisti id aurum ablaturum tamen 805
per sycophantiam? CHRYS. Egone istuc dixi? NIC. Ita.
CHRYS. Quis homost qui dicat me dixisse istuc? NIC. Tace,
nullus homo dicit: hae tabellae te arguont,
quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent.
CHRYS. Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius: 810
egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine.
NIC. Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo
ut pergraecetur tecum, tervenefice.
CHRYS. O stulte, stulte, nescis nunc venire te;
atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat. 815
NIC. Responde: quis me vendit? CHRYS. Quem di diligunt
adulescens moritur, dum valet sentit sapit.
hunc si ullus deus amaret, plus annis decem,
plus iam viginti mortuom esse oportuit:
terrai odium ambulat, iam nil sapit 820
nec sentit, tantist quantist fungus putidus.
NIC. Tun terrae me odium esse autumas? abducite hunc
intro atque adstringite ad columnam fortiter.
numquam auferes hinc aurum. CHRYS. At qui iam dabis.
NIC. Dabo? CHRYS. Atque orabis me quidem ultro ut auferam, 825
cum illum rescisces criminatorem meum
quanto in periclo et quanta in pernicie siet.
tum libertatem Chrysalo largibere;
ego adeo numquam accipiam. NIC. Dic, scelerum caput,
dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius? 830
CHRYS. Sequere hac me, faxo iam scies. NIC. Quo gentium?
CHRYS. Tres unos passus. NIC. Vel decem. CHRYS. Agedum tu, Artamo,
forem hanc pauxillum aperi; placide, ne crepa;
sat est. accede huc tu. viden convivium?
NIC. Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem. 835
CHRYS. Qui sunt in lecto illo altero? NIC. Interii miser.
CHRYS. Novistine hominem? NIC. Novi. CHRYS. Dic sodes mihi,
bellan videtur specie mulier? NIC. Admodum.
CHRYS. Quid illam, meretricemne esse censes? NIC. Quippini?
CHRYS. Frustra es. NIC. Quis igitur obsecrost? CHRYS. Inveneris. 840
ex me quidem hodie numquam fies certior.

IV.viii
CLEOMACHVS Meamne hic Mnesilochus, Nicobuli filius,
per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost?
NIC. Quis illest? CHRYS. Per tempus hic venit miles mihi.
CLEOM. Non me arbitratur militem, sed mulierem, 845
qui me meosque non queam defendere.
nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat,
ni illum exanimalem faxo, si convenero,
nive exheredem fecero vitae suae.
NIC. Chrysale, quis ille est qui minitatur filio? 850
CHRYS. Vir hic est illius mulieris quacum accubat.
NIC. Quid, vir? CHRYS. Vir, inquam. NIC. Nuptanest illa, obsecro?
CHRYS. Scies haud multo post. NIC. Oppido interii miser.
CHRYS. Quid nunc? scelestus tibi videtur Chrysalus?
age nunc vincito me, auscultato filio. 855
dixin tibi ego illum inventurum te qualis sit?
NIC. Quid nunc ego faciam? CHRYS. Iube sis me exsolvi cito;
nam ni ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet.
CLEOM. Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim,
quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem. 860
CHRYS. Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes?
NIC. Exsolvite istum. perii, pertimui miser.
CLEOM. Tum illam, quae corpus publicat volgo suom,
faxo se haud dicat nactam quem derideat.
CHRYS. Pacisci cum illo paulula pecunia 865
potes. NIC. Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet,
dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet.
CLEOM. Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi,
iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido.
NIC. Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro, 870
pacisce quid vis. CHRYS. Ibo et faciam sedulo.
quid clamas? CLEOM. Vbi erus tuos est? CHRYS. Nusquam. nescio.
vis tibi ducentos nummos iam promittier,
ut ne clamorem hic facias neu convicium?
CLEOM. Nihil est quod malim. CHRYS. Atque ut tibi mala multa ingeram? 875
CLEOM. Tuo arbitratu. NIC. Vt subblanditur carnufex.
CHRYS. Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi.
tu aurum rogato; ceterum verbum sat est.
NIC. Quid fit? CHRYS. Ducentis Philippis rem pepigi. NIC. Ah, salus
mea, servavisti me. quam mox dico 'dabo'? 880
CHRYS. Roga hunc tu, tu promitte huic. NIC. Promitto, roga.
CLEOM. Ducentos nummos aureos Philippos probos
dabin? CHRYS. 'Dabuntur' inque. responde. NIC. Dabo.
CHRYS. Quid nunc, impure? numquid debetur tibi?
quid illi molestu's? quid illum morte territas? 885
et ego te et ille mactamus infortunio.
si tibi est machaera, at nobis veruinast domi:
qua quidem te faciam, si tu me inritaveris,
confossiorem soricina nenia.
iam dudum hercle equidem sentio, suspicio 890
quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere.
CLEOM. Immo est quoque. CHRYS. Ita me Iuppiter Iuno Ceres
Minerva ~ Latona Spes Opis Virtus Venus
Castor Polluces Mars Mercurius Hercules
Summanus Sol Saturnus dique omnes ament, 895
ut ille cum illa neque cubat neque ambulat
neque osculatur neque illud quod dici solet.
NIC. Vt iurat! servat me ille suis periuriis.
CLEOM. Vbi nunc Mnesilochus ergost? CHRYS. Rus misit pater.
illa autem in arcem abiit aedem visere 900
Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi.
CLEOM. Abeo ad forum igitur. CHRYS. Vel hercle in malam crucem.
CLEOM. Hodie exigam aurum hoc? CHRYS. Exige, ac suspende te:
ne supplicare <hunc> censeas <tibi>, nihili homo.—
ille est amotus. sine me — per te, ere, opsecro 905
deos immortales — ire huc intro ad filium.
NIC. Quid eo intro ibis? CHRYS. Vt eum dictis plurumis
castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum.
NIC. Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro,
cave parsis in eum dicere. CHRYS. Etiam me mones? 910
satin est si plura ex me audiet hodie mala,
quam audivit umquam Clinia ex Demetrio?—
NIC. Lippi illic oculi servos est simillimus:
si non est, nolis esse neque desideres;
si est, abstinere quin attingas non queas. 915
nam ni illic hodie forte fortuna hic foret,
miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua
atque obtruncaret moechum manufestarium.
nunc quasi ducentis Philippis emi filium,
quos dare promisi militi: quos non dabo 920
temere etiam prius quam filium convenero.
numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo;
verum lubet etiam mi has perlegere denuo:
aequomst tabellis consignatis credere.—

IV.ix
CHRYSALVS Atridae duo fratres cluent fecisse facinus maxumum, 925
quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu
armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus
mille cum numero navium decumo anno post subegerunt.
non pedibus termento fuit praeut ego erum expugnabo meum
sine classe sineque exercitu et tanto numero militum. 930
[cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre.]
nunc prius quam huc senex venit, libet lamentari dum exeat.
o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex,
qui misere male mulcabere quadringentis Philippis aureis.
nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero 935
non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum.
[Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est
relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat;
Bacchidem habet secum: ille olim habuit ignem qui signum daret,
hunc ipsum exurit; ego sum Vlixes, cuius consilio haec gerunt.] 940
tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo insunt milites
armati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc.
atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum:
exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.
nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio; 945
miles Menelaust, ego Agamemno, idem Vlixes Lartius,
Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae;
is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio.
nam illi itidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum:
<in> dolis ego prensus sum, ille mendicans paene inventus interiit, 950
dum ibi exquirit fata Iliorum; adsimiliter mi hodie optigit.
vinctus sum, sed dolis me exemi: item se ille servavit dolis.
Ilio tria fuisse audivi fata quae illi forent exitio:
signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors;
tertium, cum portae Phrygiae limen superum scinderetur: 955
paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio.
nam dudum primo ut dixeram nostro seni mendacium
et de hospite et de auro et de lembo, ibi signum ex arce iam abstuli.
iam duo restabant fata tunc, nec magis id ceperam oppidum.
post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum, 960
cum censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis.
[ibi vix me exsolvi: id periclum adsimilo, Vlixem ut praedicant
cognitum ab Helena esse proditum Hecubae; sed ut olim ille se
blanditiis exemit et persuasit se ut amitteret,
item ego dolis me illo extuli e periclo et decepi senem.] 965
post cum magnifico milite, urbes verbis qui inermus capit,
conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni:
eum ego adeo uno mendacio devici, uno ictu extempulo
cepi spolia. is nunc ducentos nummos Philippos militi,
quos dare se promisit, dabit. 970
nunc alteris etiam ducentis usus est, qui dispensentur
Ilio capto, ut sit mulsum qui triumphent milites.
[sed Priamus hic multo illi praestat: non quinquaginta modo,
quadringentos filios habet atque equidem omnis lectos sine probro:
eos ego hodie omnis contruncabo duobus solis ictibus. 975
nunc Priamo nostro si est quis emptor, comptionalem senem
vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero.]
sed Priamum adstantem eccum ante portam video. adibo atque adloquar.
NICOBVLVS Quoianam vox prope me sonat? CHRYS. O Nicobule. NIC. Quid fit?
quid quod te misi, ecquid egisti? CHRYS. Rogas? congredere. NIC. Gradior. 980
CHRYS. Optumus sum orator. ad lacrumas coegi hominem castigando
maleque dictis, quae quidem quivi comminisci. NIC. Quid ait? C. Verbum
nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar;
tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit.
tibi me iussit dare, sed metuo, ne idem cantent quod priores. 985
nosce signum. estne eius? NIC. Novi. libet perlegere has. C. Perlege.
nunc superum limen scinditur, nunc adest exitium Ilio,
turbat equos lepide ligneus. NIC. Chrysale, ades, dum ego has perlego.
CHRYS. Quid me tibi adesse opus est? N. Volo, [ut quod iubeo facias] 988a
ut scias quae hic scripta sient.
CHRYS. Nil moror neque scire volo. 989a
NIC. Tamen ades. CHRYS. Quid opust? NIC. Taceas:
quod iubeo id facias. CHRYS. Adero. 990a
NIC. Euge litteras minutas. CHRYS. Qui quidem videat parum;
verum, qui satis videat, grandes satis sunt. NIC. Animum advortito igitur.
CHRYS. Nolo inquam. NIC. At volo inquam. CHRYS. Quid opust?
NIC. At enim id quod te iubeo facias.
CHRYS. Iustumst <ut> tuos tibi servos tuo arbitratu serviat.
NIC. Hoc age sis nunciam. C. Vbi lubet, recita: aurium operam tibi dico. 995
NIC. Cerae quidem haud parsit neque stilo;
sed quidquid est, pellegere certumst. 996a
'Pater, ducentos Philippos quaeso Chrysalo
da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.'
malum quidem hercle magnum. CHRYS. Tibi dico. NIC. Quid est?
CHRYS. Non prius salutem scripsit? NIC. Nusquam sentio. 1000
CHRYS. Non dabis, si sapies; verum si das maxume,
ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi:
nam ego non laturus sum, si iubeas maxume.
sat sic suspectus sum, cum careo noxia.
NIC. Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego. 1005
CHRYS. Inde a principio iam inpudens epistula est.
NIC. 'Pudet prodire me ad te in conspectum, pater:
tantum flagitium te scire audivi meum,
quod cum peregrini cubui uxore militis.'
pol haud derides; nam ducentis aureis 1010
Philippis redemi vitam ex flagitio tuam.
CHRYS. Nihil est illorum quin ego illi dixerim.
NIC. 'Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater,
ne me, in stultitia si deliqui, deseras.
ego animo cupido atque oculis indomitis fui; 1015
persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.'
prius te cavisse ergo quam pudere aequom fuit.
CHRYS. Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia.
NIC. 'Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus
me obiurigavit plurumis verbis malis, 1020
et me meliorem fecit praeceptis suis,
ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.'
CHRYS. Estne istuc istic scriptum? NIC. Em specta, tum scies.
CHRYS. Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus.
NIC. 'Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater, 1025
da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.'
CHRYS. Ne unum quidem hercle, si sapis. NIC. Sine perlegam.
'ego ius iurandum verbis conceptis dedi,
daturum id me hodie mulieri ante vesperum,
prius quam a me abiret. nunc, pater, ne perierem 1030
cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest,
quam propter tantum damni feci et flagiti.
cave tibi ducenti nummi dividiae fuant;
sescenta tanta reddam, si vivo, tibi.
vale atque haec cura'. quid nunc censes, Chrysale? 1035
CHRYS. Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo,
neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet,
fecisse dicas de mea sententia.
verum, ut ego opinor, si ego in istoc sim loco,
dem potius aurum quam illum corrumpi sinam. 1040
duae condiciones sunt: utram tu accipias vide:
vel ut aurum perdas vel ut amator perieret.
ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo.
NIC. Miseret me illius. CHRYS. Tuos est, non mirum facis.
si plus perdundum sit, periisse suaviust, 1045
quam illud flagitium volgo dispalescere.
NIC. Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret,
dum salvos esset, quam revenisset domum.
quid ego istic? quod perdundumst properem perdere.
binos ducentos Philippos iam intus ecferam, 1050
et militi quos dudum promisi miser
et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale.—
CHRYS. Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum.
scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo.
edepol qui me esse dicat cruciatu malo 1055
dignum, ne ego cum illo pignus haud ausim dare;
tantas turbellas facio. sed crepuit foris:
ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam.
NIC. Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio.
ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi. 1060
CHRYS. Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat.
nolo ego mihi credi. NIC. Cape vero, odiose facis.
CHRYS. Non equidem capiam. NIC. At quaeso. C. Dico ut res se habet.
NIC. Morare. CHRYS. Nolo, inquam, aurum concredi mihi.
vel da aliquem qui servet me. NIC. Ohe, odiose facis. 1065
CHRYS. Cedo, si necesse est. NIC. Cura hoc. iam ego huc revenero.—
CHRYS. Curatum est — esse te senem miserrumum.
hoc est incepta efficere pulcre: bellule
mi evenit, ut ovans praeda onustus incederem;
salute nostra atque urbe capta per dolum 1070
domum reduco integrum omnem exercitum.
sed, spectatores, vos nunc ne miremini
quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror;
verum tamen accipientur mulso milites.
nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam.— 1075

IV.x
PHILOXENVS Quam magis in pectore meo foveo quas meus filius turbas turbet,
quam se ad vitam et quos ad mores praecipitem inscitus capessat,
magis curae est magisque adformido, ne is pereat neu corrumpatur.
scio, fui ego illa aetate et feci illa omnia, sed more modesto;
neque placitant mores quibus video volgo <in> gnatos esse parentes: 1080
[duxi, habui scortum, potavi, dedi, donavi, sed enim id raro.]
ego dare me meo gnato institui, ut animo obsequium sumere possit;
aequom esse puto, sed nimis nolo desidiae ei dare ludum.
nunc Mnesilochum, quod mandavi,
viso ecquid eum ad virtutem aut ad 1084a
frugem opera sua compulerit, sic
ut eum, si convenit, scio fe-
cisse: eost ingenio natus.

ACTVS V

V.i
NICOBVLVS Quicumque ubi ubi sunt, qui fuerunt quique futuri sunt posthac
stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones,
solus ego omnis longe antideo
stultitia et moribus indoctis.
perii, pudet: hocine me aetatis 1090
ludos bis factum esse indigne?
magis quam id reputo, tam magis uror
quae meus filius turbavit.
perditus sum atque eradicatus
sum, omnibus exemplis excrucior.
omnia me mala consectantur,
omnibus exitiis interii.
Chrysalus med hodie laceravit,
Chrysalus me miserum spoliavit:
is me scelus auro usque attondit 1095
dolis doctis indoctum, ut lubitumst.
ita miles memorat meretricem esse
eam quam ille uxorem esse aiebat,
omniaque ut quidque actum est memoravit,
eam sibi hunc annum conductam,
relicuom id auri factum quod ego ei
stultissimus homo promisissem: hoc,
hoc est quo <cor> peracescit;
hoc est demum quod percrucior,
me hoc aetatis ludificari, 1100
[immo edepol sic ludos factum]
cano capite atque alba barba
miserum me auro esse emunctum.
perii, hoc servom meum non nauci facere esse ausum! atque ego, si alibi
plus perdiderim, minus aegre habeam minusque id mihi damno ducam.
PHIL. Certo hic prope me mihi nescio quis loqui visust; sed quem video?
hic quidemst pater Mnesilochi.
N. Euge, socium aerumnae et mei mali video. 1105
Philoxene, salve. PHIL.Et tu. unde agis? NIC. Vnde homo miser atque infortunatus.
P. At pol ego ibi sum, esse ubi miserum hominem decet atque infortunatum.
NIC. Igitur pari fortuna, aetate ut sumus, utimur. PHIL. Sic est. sed tu,
quid tibist? NIC. Pol mihi par, idem est quod tibi.
PHIL. Numquid nam ad filium haec aegritudo attinet? 1110
NIC. Admodum. PHIL. Idem mihi morbus in pectorest.
NIC. At mihi Chrysalus optumus homo
perdidit filium, me atque rem omnem meam.
PHIL. Quid tibi ex filio nam, obsecro, aegrest? NIC. Scies:
id, perit cum tuo: ambo aeque amicas habent. 1115
PHIL. Qui scis? NIC. Vidi. PHIL. Ei mihi, disperii.
NIC. Quid dubitamus pultare atque huc evocare ambos foras?
PHIL. Haud moror. NIC. Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores,
nisi mavoltis fores et postes comminui securibus.

V.ii
BACCHIS Quis sonitu ac tumultu tanto nominat me atque pultat aedes? 1120
NIC. Ego atque hic. BACCH. Quid hoc est negoti nam, amabo?
quis has huc ovis adegit? 1121a
NIC. Ovis nos vocant pessumae. SOROR Pastor harum
dormit, quom haec eunt sic a pecu balitantes.
BACCH. At pol nitent, haud sordidae videntur ambae.
SOR. Attonsae hae quidem ambae usque sunt. PHIL. Vt videntur 1125
deridere nos. NIC. Sine suo usque arbitratu.
BACCH. Rerin ter in anno tu has tonsitari?
SOR. Pol hodie altera iam bis detonsa certo est.
BACCH. Vetulae sunt, ~ thimiame. SOR. At bonas fuisse credo.
BACCH. Viden limulis, obsecro, ut intuentur? 1130
SOR. Ecastor sine omni arbitror malitia esse.
PHIL. Merito hoc nobis fit, qui quidem huc venerimus.
BACCH. Cogantur quidem intro. SOR. Haud scio quid eo opus sit,
quae nec lac nec lanam ullam habent. sic sine astent.
exsolvere quanti fuere, omnis fructus 1135
iam illis decidit. non vides, ut palantes
solae liberae
grassentur? quin aetate credo esse mutas:
ne balant quidem, quom a pecu cetero absunt. 1138a
stultae atque haud malae videntur.
SOR. Revortamur intro, soror. NIC. Ilico ambae
manete: haec oves volunt vos. 1140a
SOR. Prodigium hoc quidemst: humana nos voce appellant oves.
NIC. Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt.
BACCH. Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam.
sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini?
PHIL. Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos. 1145
NIC. Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis:
qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras,
arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus.
B. Soror, est quod te volo secreto. S. Eho, amabo. N. Quo illaec abeunt?
BACCH. Senem illum tibi dedo ulteriorem, lepide ut lenitum reddas; 1150
ego ad hunc iratum adgrediar, <si> possumus nos hos intro inlicere huc.
S. Meum pensum ego lepide accurabo, quamquam odiost mortem amplexari.
B. Facito ut facias. S. Taceas. tu tuom facito: ego quod dixi haud mutabo.
NIC. Quid illaec illic in consilio duae secreto consultant?
PHIL. Quid ais tu, homo? NIC. Quid me vis? 1155
PHIL. Pudet dicere me tibi quiddam. 1155a
N. Quid est quod pudeat? P. Sed amico homini tibi quod volo credere certumst.
nihili sum. NIC. Istuc iam pridem scio. sed qui nihili es? id memora.
PHIL. Tactus sum vehementer visco;
cor stimulo foditur. NIC. Pol tibi multo aequius est coxendicem.
sed quid istuc est? etsi iam ego ipsus quid sit probe scire puto me; 1160
verum audire etiam ex te studeo. PHIL. Viden hanc? NIC. Video. PHIL.
     Haud mala est mulier.
NIC. Pol vero ista mala et tu nihili. PHIL. Quid multa? ego amo. NIC.
     An amas? PHIL. Nai gar.
NIC. Tun, homo putide, amator istac fieri aetate audes? PHIL. Qui non?
NIC. Quia flagitium est. PHIL. Quid opust verbis? meo filio non sum iratus,
neque te tuost aequom esse iratum: si amant, sapienter faciunt. 1165
BACCH. Sequere hac. NIC. Eunt eccas tandem
probri perlecebrae et persuastrices.
quid nunc? etiam redditis nobis
filios et servom? an ego experior
tecum vim maiorem? PHIL. Abin hinc?
non homo tu quidem es, qui istoc pacto tam lepidam inlepide appelles.
BACCH. Senex optime quantumst in terra, sine <me> hoc exorare abs te, 1170
ut istuc delictum desistas tanto opere ire oppugnatum.
NIC. Ni abeas, quamquam tu bella es,
malum tibi magnum dabo iam. BACCH. Patiar,
non metuo, ne quid mihi doleat
quod ferias. NIC. Vt blandiloquast!
ei mihi, metuo. SOR. Hic magis tranquillust.
BACCH. I hac mecum intro atque ibi, si quid vis, 1175
filium concastigato.
N. Abin a me, scelus? B. Sine, mea pietas, te exorem. N. Exores tu me?
S. Ego quidem ab hoc certe exorabo. P. Immo ego te oro, ut me intro abducas.
SOR. Lepidum te. PHIL. At scin quo pacto me ad te intro abducas? SOR.
     PHIL. Omnia quae cupio commemoras.
NIC. Vidi ego nequam homines, verum te
neminem deteriorem. PHIL. Ita sum. 1180
BACCH. I hac mecum intro, ubi tibi sit lepide victibus, vino atque unguentis.
NIC. Satis, satis iam vostrist convivi:
me nil paenitet ut sim acceptus:
quadringentis Philippis filius me et
Chrysalus circumduxerunt.
quem quidem ego ut non excruciem,
alterum tantum auri non meream.
BACCH. Quid tandem, si dimidium auri 1185
redditur, in hac mecum intro? atque ut
eis delicta ignoscas. PHIL. Faciet.
NIC. Minime, nolo. nil moror, sine sic.
malo illos ulcisci ambo.
PHIL.Etiam tu, homo nihili? quod di dant boni cave culpa tua amissis:
dimidium auri datur: accipias, potesque et scortum accumbas.
NIC. Egon ubi filius corrumpatur meus, ibi potem? PHIL. Potandumst. 1190
NIC. Age iam, id ut ut est, etsi est dedecori, patiar, facere inducam animum:
egon, cum haec cum illo accubet, inspectem? BACCH. Immo equidem pol tecum
        accumbam,
te amabo et te amplexabor. 1192a
NIC. Caput prurit, perii, vix negito.
BACCH. Non tibi venit in mentem, amabo,
si dum vivas tibi bene facias
tam pol id quidem esse haud perlonginquom, 1195
neque, si hoc hodie amissis, post in
morte eventurum esse umquam? 1195a
N. Quid ago? P. Quid agas? rogitas etiam? N. Libet et metuo. B. Quid metuis?
NIC. Ne obnoxius filio sim et servo. BACCH. Mel meum, amabo, etsi haec fiunt,
tuost: unde illum sumere censes, nisi quod tute illi dederis?
hanc veniam illis sine te exorem. NIC. Vt terebrat! satin offirmatum
quod mihi erat, id me exorat? 1200
tua sum opera et propter te improbior. BACCH. Neminis quam mea mavellem.
satin ego istuc habeo firmatum? NIC. Quod semel dixi haud mutabo.
BACCH. It dies, ite intro accubitum,
filii vos exspectant intus. NIC. Quam quidem actutum emoriamur.
S. Vesper hic est, sequimini. N. Ducite nos quo lubet tamquam quidem addictos. 1205
BACCH. Lepide ipsi hi sunt capti, suis qui filiis fecere insidias.

GREX

Hi senes nisi fuissent nihili iam inde ab adulescentia,
non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus;
neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri,
ut apud lenones rivales filiis fierent patres. 1210